utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610245

Charter
Charter Number: 00610245
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1272
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Gaufridus filius Hugonis de Balderestona eternam in Domino salutem Noveritis me relaxasse et presenti scripto quietum clamasse abbati et conventui de Sallai et eorum successoribus inperpetuum totum jus et clamium communicandi in clausuris predicti abbatis et conventus factis apud grangiam suam de Sunderland ita quod ego nec heredes mei nec aliquis alter nomine nostro in predictis clausuris jus vel clamium communicandi de cetero exigere vel vendicare poterimus inperpetuum ita tamen quod si predicte clausure per neccligenciam cecederint et infra predictas clausuras animalia mea inventa fuerint pro defectu clausure sine lesione et imparcacione recaciabuntur In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui His testibus Ada de Osbaldestona Alexandro de Keuerdale Willelmo de Balderestona et aliis Datum apud Lancastriam coram domino Hugone de Kressingham et dominis Willelmo de Hormesbi Johanne Wogane justicariis itinerantibus et sociis eorum xv kal Julii anno regni regis Edwardi vicesimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter