utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610301

Charter
Charter Number: 00610301
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1226
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Ebor in crastino sancti Andree anno regni regis H filii regis Johannis xi coram Roberto de Veteri Ponte Johanne filio Roberti Martin de Pateshill Briano de Insula W de Insula Ricardo Duket justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Stephanum abbatem de Sallai querentem et Adam de Winckedeleg[] et Christianam uxorem ejus deforciantes per Willelmum de Hunesflet positum loco ipsorum Ade et Christiane ad lucrandum vel perdendum de tribus bovatis terre cum pertinenciis in Scothorpa unde placitum warancie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Ada et Christiana recognoverunt totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sancte Marie de Sallai ut illa quam idem abbas habet ex dono ipsorum habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sancte Marie de Sallai inperpetuum in forinsecum servicium quantum ad eandem terram pertinet pro omni servicio et exaccione et pro hac recognicione fine et concordia predictus abbas concessit eisdem Ade et Christiane medietatem tocius terre cum pertinenciis que vocatur Sunderland illam scilicet medietatem versus occidentem habend et tenend eisdem Ade et Christiane et heredibus ipsius Christiane de predicto abbate et successoribus suis et predicta ecclesia sancte Marie inperpetuum reddendo inde per annum xij d ad festum sancti Andree pro omni servicio et exaccione
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter