utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610316

Charter
Charter Number: 00610316
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1224
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris ego filius Ade de Stainforde salutem Noveritis me dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie et monachis de Sallai pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum unam acram et dimidiam terre mee cum pertinenciis in campo de Stainford in loco qui vocatur Gardnoc scilicet totam partem meam et quicquid ad me vel ad terram meam pertinet in eodem loco Dedi eciam eisdem monachis unam acram prati mei in territorio ejusdem ville scilicet super Stirkeschaleshou et pasturam ad c oves per majus centum et ad septem vaccas in eadem villa cum libero introitu et exitu et cum omnibus pertinenciis libertatibus et aisiamentis et communa ad dictam terram pertinentibus Hec omnia dedi eisdem monachis tenend et habend in puram et perpetuam elemosinam solutam liberam et quietam ab omni servicio et exaccione Et ego et heredes mei omnia prenominata cum pertinenciis prefatis monachis warantizabimus et defendemus versus omnes inperpetuum Sciendum autem quod tempore illo quo feci donacionem istam scilicet quando dominus H rex Anglie obsedit castrum de Bedeforde habui in dominico in villa de Stainforde dimidiam carucatam terre scilicet duas bovatas in manu mea propria et unam bovatam quam Thomas homo meus tenuit de me in eadem villa et quartam bovatam quam Agatha quondam uxor Warini tenuit de me Hanc vero dimidiam carucatam terre in cujuscumque manus devenerit pro me et pro heredibus meis attornavi et presenti carta mea confirmavi ad waranciam dicte pasture inperpetuum Hiis testibus Simone de Hale Laurencio persona de Gikesleswik Roberto persona de Prestona W Flandrenssi et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter