utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610363

Charter
Charter Number: 00610363
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1293
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Hoc scriptum cirografphatum testatur quod abbas et conventus de Sallai concesserunt Waltero de Clapham et Emme uxori sue et heredibus suis quod ipsi molant bladum suum quod crescit super tres acras terre quas habent ex dono ipsorum abbatis et conventus in Stainford ad vicesimum vas multure Quam quidem terram recuperaverunt coram justiciariis domini regis itinerantibus apud Ebor scilicet Johanne de Wallibus Willelmo de Seham Rogero Luvedai Johanne de Metingham magistro Thoma de Sutingtona anno regni regis Edwardi viij ita tamen quod si predicti Walterus et Emma uxor ejus aut heredes eorum aliud bladum alterius terre sue quam bladum trium acrarum terre molere fecerint vel procuraverint sub aliquo colore vel decepcione predicti bladi crescentis super tres acras terre sicut supra dictum nisi ad terciumdecimum vas ex ipso facto ipsi Walterus et Emma et heredes eorum gracia concessa privabuntur et nichilominus de sua transgressione secundum legem predictis abbati et conventui et eorum successoribus sine aliqua contradiccione satisfaciant In hujus rei testimonium hiis mutuis scriptis cirografphatis partes sigilla sua alternatim apposuerunt Datum apud Sallai terciodecimo kal Aug anno regni regis Edwardi vicesimo primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter