utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00620108

Charter 00620108
Charter Number: 00620108
Cartulary Title: Chartulary of the Augustinian Priory of St. John the Evangelist of the Park of Healaugh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1266
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Anno ab incarnacione domini mcclxvi ad Pascham facta est hec convencio inter priorem et conventum de Parcho ex una parte et dominum Galfridum Huppesal ex altera parte scilicet quod predicti prior et conventus dimiserunt ad feodi firmam domino Galfrido de Huppesal duas bovatas terre cum tofto et crofto et aliis pertinenciis in villa et territorio de Silton quas habuerunt in puram elemosinam ex dono Willelmi Bibbi tenend et habend sibi et heredibus suis libere quiete et pacifice de dictis priore et conventu de Parco reddendo inde annuatim eidem apud Silton duodecim solidos argenti scilicet medietatem infra octavas die Pentecostes et aliam medietatem infra octavas die sancti Martini in Hyeme pro omni servicio et exaccione ad dictos priorem et conventum pertinentibus Et sciendum quod predictus Galfridus de Huppesall et heredes sui facient omnia servicia que pertinent ad predictam terram Et si in aliquo termino a predicto solucione defecerint dabunt nomine pene vicecomiti Eboraci dimidiam marcam Et sciendum quod predicti prior et conventus dictas duas bovatas terre cum tofto et crofto et aliis pertinenciis predicto Galfrido de Huppesall et heredibus suis per predictum servicium warantizabunt In cuius rei testimonium utraque pars presentibus scriptis sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Nicholao de Bolteby domino Johanne de Davill Thoma filio Stephani et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter