utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00630457

Charter Number: 00630457
Cartulary Title: Carte Nativorum, a Peterborough Abbey Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Record
Date: 1284 - 1285
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Item Ricardus de London[] permissione diuina abbas de Burgo Sancti Petri dedit confirmauit Radulpho Car[un] et heredibus suis unum toftum cum uiginti quatuor acris terre et duabus acris prati per particulas iacentibus que Hugo Wybaud tenuit de feodo suo in uilla de Scotere de quibus dictus Hugo obiit seisitus et que per mortem ipsius Hugonis ad illum nomine escate deuenerunt et terciam partem tofti et unius bouate terre continentem quinque acras terre et dimidiam terre et prati que Roysia que fuit uxor Roberti Fuke tenuit in dotem de feodo eorum in Scotere et ad eos nomine eschate deuenerunt tenend et habend [] reddendo inde annuatim abbati et successoribus eorum decem solidos sterlingorum ad quatuor anni terminos pro omni seruicio saluo forinseco seruicio domini regis et secta curie ita quod nec ipse nec heredes sui dicta mesuagia edificia terras uel prata seu aliquam partem ipsorum possint dare uendere inuadiare seu alicui persone extranee alienare preter quam eis uel successoribus eorum Cum warentia data apud Burgum in crastino Circumsicionis Domini anno eiusdem mcc octogesimo quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter