utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640014

Charter Number: 00640014
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146
Date Type: Internal, Papal, A.D.

map View Map
Charter:
Eugenius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Jocelino Sarisberiensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum Ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio fratres nostros episcopos tam vicinos quam longe positos debemus diligere et ecclesiis in quibus Domino militare noscuntur suam justitiam conservare ut quemadmodum patres vocamur in nomine ita nihilominus comprobemur in opere Hujus rei gratia venerabilis pater in Christo Joceline episcope praedecessorum nostrorum felicis memoriae Honorii atque Innocentii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes tuis justis postulationibus clementer annuimus et Sarisberiensem ecclesiam cui Deo auctore praesides sub beati Petri et nostra protectione suscepimus et praesentis scripti privilegio communimus statuentes ut quascunque possessiones quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possides aut in futurum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis Deo propitio poteris adipisci firma tibi tuisque successoribus et per vos eidem ecclesiae et illibata permaneant in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis Veteres Sarisberias cum hundredo suo et aliis omnibus appenditiis Scireburnam cum foro hundredo et aliis omnibus pertinentiis Poternam cum Lavinton et hundredo et aliis omnibus pertinentiis suis Rammesberiam cum Wanberga et Beidona et hundredo suo et aliis omnibus appenditiis Sunnings cum Dunesdena et Wokingham et hundredo et theoloneo navium per Tamisiam fluvium ibi transeuntium et aliis omnibus pertinentiis decimas omnes de venatione regis in episcopatu Sarisberiensi excepta venatione illa quae capta erit cum stabilia in foresta de Windresores nundinas apud Saresberiam singulis annis per tres dies ante nativitatem beatae Mariae proximos per diem ipsam festi et tres sequentes dies trabes et ligna et aliam materiam lignorum in foresta regis ad reficiendam et conservandam Sarisberiensem ecclesiam ex dono bonae memoriae Matildis reginae theoloneum Sarisberiae et placita ejusdem theolonei totam terram quam Alwardus tenuit in burgo Sarisberiae totam terram quam Godus tenuit in burgis Sarisberiae et Wilton De illis autem possessionibus quae ipsius ecclesiae juris esse noscuntur et a potentibus vel aliis hominibus ipsius terrae violenter et contra justitiam a morte Henrici regis Anglorum occupati sunt et detinentur hoc statuimus ut nulla unquam praescriptio eidem ecclesiae propter hoc objiciatur vel eadem ecclesia praejudicium aliquod patiatur sed ad jus et dominium ipsius ecclesiae auxiliante Domino revocentur Quarum nomina praesenti munimine duximus annotanda videlicet castrum de Divisis cum adjacentibus suis castrum Scireburne cum vineis vinariis molendinis et aliis omnibus pertinentiis suis feudum Hunfridi Franc Chevalier de Immemera et alia multa militum feuda et hominum servitia ad Sarisberiensem ecclesiam pertinentia Canninges cum pertinentiis suis et Hildeslegam Praeterea praesentis decreti auctoritate sancimus ut universi Sarisberiensis episcopatus fines quieti et deinceps omnino et integri tam tibi quam tuis successoribus conserventur sicut tu ipse et praedecessores tui eos hactenus quiete et legitime possessistis Et quoniam pastores ecclesiae in aedificationem non in destructionem sunt secundum Apostolum constituti possessiones ejusdem ecclesiae injuste distractas ad jus et dominium ipsius loci canonice revocandi liberam tibi concedimus facultatem statuentes ut nec tibi nec tuis successoribus liceat easdem res vel possessiones ab ecclesia alienare vel alicui in feudum dando ab ecclesiae ditione transferre decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur tuis et pauperum Christi usibus omnimodis profutura salva sedis apostolicae auctoritate Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hujus nostrae constitutionis paginam scicus contra eam ternere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corporo et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniaut Amen Ego Eugenius catholicae ecclesiae episcopus Datum Viterbi per manum Baronis sanctae Romanae ecclesiae subdiaconi vi kalend Decemb indictione x incarnationis Dominicae MCXLVI pontificatus vero domini Eugenii papae tertii anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter