utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640015

Charter Number: 00640015
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restitution
Date: 1148
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Matildis imperatrix Henrici regis filia Henrico filio suo et omnibus fidelibus suis do Anglia salutera et dilectionem Sciatis quod ego mandato et praecepto domini Papae reddidi Deo et Sarum ecclesiae et Jocelino ejusdem ecclesiae episcopo omnes terrae Sarum ecclesiae quas in manu mea tenueram Caningas scilicet et Poternas cum omnibus pertinentiis earum tam in hominibus quam in terris Et hanc redditionem feci in praesentia domini Hugonis Rothomagensis archiepiscopi et plurium abbatum Normanniae et baronum meorum coram quibus pacta sum quod ego nunquam ulterius praenominatas terrae Sarum ecclcsiae auferam nec alius pro me sed eas in perpetuum eidem ecclesiae quietas dimittam Mando itaque vobis et tibi Henrice sicut filio meo praecipio quatenus hanc redditionem meam vos ex parte vestra teneatis et vos a peccato et excommunicatione liberetis et terras praedictas Sarum ecclesiae et ejus episcopo in pace dimittatis sicut salutem vestram et honorem meam diligitis Teste Hugone Rothomagensi archiepiscopo Apud Faleisiam x die Junii MCXLVIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter