utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640017

Charter Number: 00640017
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restitution
Date: 1149
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Henricus ducis Normannorium et comitis Audegavioram filius archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus justitiariis vicecomitibus et omnibus fidelibus suis Francis et Anglicis per Angliam constitutis salutem Scire vos volo quod ego reddidi Deo Sarum ecclesiae Jocelino Sarum episcopo manerium suum de Kaninges cum hundredo suo et omnibus libertatibus et consuetudinibus et reliquis omnibus pertinentiis suis in terris et aquis in bosco et plano ita libere et quiete sicut unquam praedecessores sui Osmundus et Rogerius episcopi melius et liberius et quietius tempore avi mei regis Henrici et praedecessorum ejus tenuerunt excepto castro de Divises quod in praedicto Sarum ecclesiae manerio situm est et burgo et parco et excepto servitio militum ejusdem manerii quae ego adhuc propter neccessitatem meam in manu mea retineo in bona sufferentia episcopi donec me Deus examplificet quod ego ei reddere possum et exceptis quinque hidis terrae ejusdem manerii quae Robertus filius Radulfi tenet et duabus hydis apud Rindweiam quae tenet Gregorius et dimidia hyda quam tenet Bailebien portarius et isti tres ilia tenebunt in sufferentia episcopi a proximo S[ancti] Michaelis festo iu annum et tunc eorum tenura quiete et sine omni calumpnia ad episcopum redibit Scripta autem est haec carta et haec redditio facta anno ab Incarnatione Domini MCXLIX idibus Aprilis apud Divisas his subscriptis testibus Rogerio comite Hereford Patricio comite Sarum Johanne filio Gilberti Gorone Dinant Willelmo do Bellocampo Elya Giffardo Rogerio de Berchelay Johanne de Sancto Johanne Huberto de Vallibus Henrico Hosato Umfrido filio Odonis Maneserio Bysct Thoma Basseth Hugone filio Ricardi Ernulfo clericis Roberto decano Sarum Gregorio dapifero Henrico Sarum archidiacono Gilberto de Bellafago Roberto de Sancto Pancratio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter