Charter Document - 00640022
Charter Number: 00640022
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1150 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1150 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Baldwinus comes Exoniae omnibus ad quos carta ista pervenerit salutem Sciant tam praesentes quam futuri quod ego comes Baldewinus quietas clamo et absque omni calumpnia relinquo Deo et beatae Mariae et Sarum ecclesiae ecclesias de Teyntone et de Herburtone et de Elvintone cum omnibus earum pertinentiis De ecclesia vero de Kentona me nullatenus intromitto nec in ea mihi aliquid vindico sed bene inde conveniat Exoniensi et Sarum episcopis Quieta quoque clamo Sarum ecclesiae feoda militum Umfridi videlicet Franchevaler de Immemera et caeterorum quae sunt immunia castri mei de Cruta feoda Ricardi de Suneberga feoda Sampsonis filii Guarini feoda Walteri filii Ricardi de Cheddendona feoda Nicholai Oliver de Wambroc nec in his nec in aliis Sarum ecclesiae possessionibus quidcunque juris mihi aut haeredi meo vindico sed sicut tactis sacrosanctis Evangeliis juravi ita Deo volente observabo quod nunquam in vita mea Sarum ecclesiae possessiones aut alias ad eandem ecclesiam pertinentes occupabo aut inquietabo aut ab aliquo meorum eas occupari sive inquietari permittam Quod si forte per ignorantiam meam ait meorum acciderit ego etiam legali sum monitione Sarum episcopi factum corrigam