Charter Document - 00640023
Charter Number: 00640023
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1150 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1150 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Baldewinus comes Exoniae dilecto filio suo Ricardo de Redveriis salutem Mando vobis et sicut pater filio praecipio quatinus in pace dimittatis et omni posse vestro warantizetis omnes possessiones Sarum ecclesiae et nominatim istas ecclesias videlicet de Teintona et de Herburton et de Elenton et de Elvinton cum earum pertinentiis De ecclesia vero de Cheinton nec intromitto nec vos intromittere volo sed bene inde conveniat Exoniensi et Sarum episcopis Feoda vero militum Umfridi videlicet Franchevalir de Immemera et reliquorum quae sunt sub castro meo de Cruta feoda scilicet Ricardi de Suneberga feoda Sampsonis filii Warini feoda Walteri filii Ricardi de Cheddendona feoda Nicholai Alver de Wambroc ecclesiae Sarum eidem in pace dimittatis nec has praenominatas nec alias possessiones ad Sarum ecclesiam pertinentes occupari aut ab aliquo vestrorum inquietari permittatis Sciatis enim pro certo quod ego supra sancta evangelia juravi quod ego nuuquam in vita mea has supradictas aut alias Sarum ecclesias possessiones occupabo aut inquietabo aut aliquo meorum eas occupari aut inquietari permittam Ideo mando vobis et praecipio sicut filio quatinus sicut animae meae salutem et corporis mei honorem diligitis hoc quod ego juravi hoc vos firmiter observetis et a vestris observari faciatis Valete