utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640035

Charter Number: 00640035
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1157
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
[Theobaldus] Dei gratia Cantuar archiepiscopus Angliae primas et apostolicae sedis legatus omnibus ad quos praesens carta pervenerit salutem Noverit universitas vestra venerabilem fratrem nostrum Jocelinum Sarum episcopum et ecclesiam suam in nostra et venerabilium fratrum nostrorum Rogeri Eboracensis archiepiscopi Roberti Lincolniensis Hilarii Cycestrensis episcoporum praesentia quietum clamasse domino nostro regi Henrico castrum de Divises cum duobus parcis et burgum de Divises sicut fossata ea dividunt et claudunt et praeter haec nil aliud Propter quae rex dedit episcopo Sarum et ecclesiae suae triginta libratas terrae ad electionem ipsius episcopi de dominica terra coronae regis quas omnino sit absque calumpnia et quae sit in episcopatu Sarum Et per hoc gratiam suam et amorem suum reddidit rex episcopo ita quod de caetero eum diliget et manutenebit Dedit etiam rex episcopo potestatem revocandi distracta et redintegrandi episcopatum sicut fuit tempore Osmundi episcopi et die qua rex Henricus fuit vivus et mortuus Et in his revocandis dominus rex non impediet episcopum sed juvabit et manutenebit Praeterea reddidit dominus rex ecclesiae Sarum ecclesiam de Westberia cum pertinentiis suis [ecclesiam de Fykeldene cum pertinentiis suis ecclesiam de Odyham cum pertinentiis suis] ecclesiam de Godelminge cum pertinentiis suis praebendam de Bedminstre quam tenuit Wido et Johannes post eum et post Johannem Joseph Hoc autem factum est anno Domini MCLVII crastina die post festum S Lucae evangelistae Valete Et nos praedicti episcopi idem sigillorum nostrorum impressione testamur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter