utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640053

Charter Number: 00640053
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Undertaking
Date: 1182 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sanctae matris ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit Robertus prior Wintoniensis ecclesiae et totus ejusdem loci conventus salutem et orationes in Christo Cum haberemus in civitate Wintoniensi aream quandam fere sterilem et infructuosam quam Guacio de Limeriis nobis dederat quae quidem si aedificata foret sex marcas per annum et eo amplius valeret carissimus pater et dominus noster Ricardus Wintoniensis episcopus tam ecclesiae suae quam nostrae utilitati prospicieus contulit nobis pro salute animae suae de scriniis suis LX libras de sterlingis ad aream praescriptam reaedificandam Nos vero communi omnium nostrorum voluntate pariter et assensu in verbo veritatis ei repromisimus quod aream saepedictam de memorata pecunia adjecta et nostra si illa non sufficeret aedificabimus ita quod ad minus sex marcas argenti exinde nobis singulis annis provenient unde anniversarium praefati episcopi in perpetuum faciemus De his autem sex marcis xxx solidi in erogatione pauperum L vero in refectione nostra die anniversarii sui expendentur Si vero casu aliquo quod absit evenerit aream illam taliter aedificatam deperire nos tamen habito ad beneficium nobis ab eo collatum respectu anniversarium ejus sicut praescriptum est nihilominus perpetuo faciemus Si autem census annuus de area illa supra sex marcas excreverit idem excrescens coquinae monachorum assignabitur Testibus [Johanne] Dublinensi archiepiscopo Herberto Cantuariensi archidiacono magistro Haymone medico magistro Thema Griffin Johanne de Garl magistris Hugone et Thoma de Gavistre Radulfo senescallo Gwarino et Jocelino clericis G G et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter