utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640055

Charter Number: 00640055
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Provision
Date: 1190 - 1193
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint praesentes et futuri quod ego H[ugo] abbas Radinge et ejusdem loci conventus concessimus et praesenti carta confirmavimus domino nostro et patri Huberto Dei gratia Sarum episcopo ut in perpetuum xiii pauperes in hospitali nostro apud Radinge habeantur et sustententur in victu et vestitu praeter alios xiii pauperes qui ibidem de elemosinis domus nostrae prius solebant sustentari et ut alii pro aliis successione temporum cum suscepti in fata cesserint substituantur et hoc specialiter concessimus pro salute animae ipsius et omnium antecessorum et successorum suorum et domini Ranulfi Glanvill et dominae Bertae uxoris suae qui eum nutrierunt et pro anima[bus] patris sui et matris suae et omnium parentum et benefactorum et pro salute Galfridi archidiaconi Bercsyre Hoc autem sibi et successoribus suis idem dominus Sarum episcopus in ejusdem hospitalis dispositione retinuit quod si processu temporis didiscerit ibidem illos tresdecim pauperes ut praelibatum est non exhiberi id per abbatem et monachos faciet emendari Et ut haec concessio nostra rata et inconcussa permaneat eam praesenti scripto et sigilli nostri appositione roboravimus Testibus Azone archidiacono Wiltesyre [Radulfo canonico Sarum ecclesiae magistro Wimundo subdecano magistro Vincentio officiali de Wiltesire] magistro Ricardo de Clara magistro Symone de Scala Waltero capellano Ranulfo clerico magistro Alexandro capellano Philippo de Sancto Edwardo Symone clerico Roberto de Rudeby Roberto decano de Wallingeford
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter