Charter Document - 00640062
Charter Number: 00640062
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
P[etronilla] comitissa de Leycestria omnibus hominibus suis tam Francis quam Anglis salutem Noverit universitas vestra me intuitu pietatis et salutis animae meae concessisse decimas bladi de dominio meo in Netheravene Deo et ecclesiae ejusdem villae integre percipiendas non per acras metendas sed per garbas collectas videlicet sine omni deductione expensarum quae fiunt in metendo Undo moneo et exhortor in Domino omnes tenentes de dominio meo vel filii mei in eadem villa ut imitentiir exemplo meo ad decimandum bladum de dominio suo per garbas sicut rustici noscuntur facere de villenagio suo Novi enim et pro certo a sapientioribus didici quod sicut decimae solent pervenire ecclesiae sine omni deductione expensarum araturae et seminis ita et solvi debent sine diminutione et deductione expensarum quae fiunt circa messores Et ut haec mea concessio firma et inconvulsa permaneat eam praesenti carta et sigilli mei appositione roboravi His testibus Willelmo et Simone capellanis Rogero de Huma et Ricardo Mallori Willelmo de Cliftone et Roberto Serdelawe Roberto clerico et multis aliis