utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640087

Charter Number: 00640087
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia in curia domini regis apud Wilton die Martis proxima post octavas apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis quarto coram Galfrido filio Petri comite Essexae Ricardo de Her[iet] Eustachio de Fauconberg Godefrido de Insula Johanne de Gestlinge Waltero de Crepinge Osberto filio Henrici justitiariis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc praesentibus inter Editham filiam Sywardi petentem per Aliciam filiam suam positam loco ipsius Edithae ad lucrandum vel perdendum et Ricardum decanum et capitulum Sarum tenentes de quinquaginta acris terrae et quatuor messuagiis cum pertinentiis in Est Dene unde recognovit de morte antecessoris summonitum fuit inter eos in praefata curia scilicet quod praedicta Editha recognovit totam praedictam terram et praedicta messuagia cum pertinentiis jus esse Sanctae Mariae Sarum et capituli ejusdem loci et pro hac recognitione et fine et concordia praedicti decanus et capitulum concesserunt praedictae Edithae unum praedictorum messuagiorum cum crofta quae dicitur Lungesceslond et cum pertinentiis in Este Dene tenendum ipsae Edithae et haeredibus suis de praedictis decano et capitulo reddendo annuatim duos solidos ad festum Sancti Michaelis pro omni servitio salvo forinseco servitio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter