Charter Document - 00640088
Charter Number: 00640088
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Haec est finalis concordia in curia domini regis apud Wilton die Jovis proxima post octavas apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis quarto coram Galfrido filio Petri comite Essexiae Ricardo de Her[iet] magistro Radulfo de Stok Jordano de Turri Jacobo de Poterne justitiariis et aliis fidelibus domini regis ibidem praesentibus inter Nicholaum de Winterburne petentem et Herbertum Sarum episcopum tenentem per Hugonem de Edinthone positum loco ipsius episcopi ad lucrandum vel perdendum de feodo dimidio militis cum pertinentiis in Winterburne unde placitum fuit inter eos in praefata curia scilicet quod praedictus Nicholaus remisit et quietam clamavit totum jus quod habuit in praedicto feodo dimidio militis cum pertinentiis in Winterburne praedicto H episcopo Sarum et successoribus suis in perpetuum et pro hac quieta clamantia fine et concordia praedictus Herbertus episcopus Sarum dedit praedicto Nicholao de Winterburne xx marcas argenti