utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640089

Charter Number: 00640089
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis Johannis quarto coram Galfrido filio Petri Ricardo de Her[iot] magistro Godefrido de Insula Waltero de Creping justitiariis et aliis baronibus domini regis tunc ibi praesentibus inter Herbertum episcopum Sarum petentem et Helyam clericum et Rogerum fratrem suum filios et haeredes Stephani de Tirell tenentes de una hyda terrae cum pertinentiis in Alwollestone et de una hyda terrae cum pertinentiis in Millehale unde placitum fuit inter eos in praefata curia scilicet quod praedicti Elyas et Rogerus recognoverunt illas praedictas duas hydas terrae cum pertinentiis esse jus ejusdem episcopi et successorum suorum et ecclesiae de Sarum et eas quietas clamaverunt praedicto episcopo et successoribus suis de se et haeredibus eorum in perpetuum [et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia praedictus episcopus dedit praedicto Rogero et haeredibus quinque hydas terrae cum pertinentiis [in] Chilcumtone tenendas de se et successoribus suis in perpetuum] per servitium unius militis inde faciendum pro omni servitio et praeterea idem episcopus dedit praedictis Elyae et Rogero xxx marcas argenti et idem episcopus acquietabit ipsos Elyam et Rogerum de x marcis et dimidia ad scaccarium domini regis de debito Stephani Tirell patris eorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter