Charter Document - 00640096
Charter Number: 00640096
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1214
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1214
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Charter:
Anno ab incarnatione Domini mccxiiii in crastino Epiphaniae praesentibus domino Ricardo decano Hugone cancellario et multis aliis quorum nomina subscripta sunt facta est haec constitutio in capitulo Sarum videlicet quod nunquam majus sigillum debet aperiri nisi ad confectionem scripti autentici et hoc fiat in praesentia domini decani cancellarii et aliorum canonicorum qui commode ad hoc possint venire Rescriptum autem hujus scripti in registro ecclesiae Sarum per visum praedictorum debet notari et in thesauro poni Istud autem majus sigillum per assensum decani [et] cancellarii custodiae duorum canonicorum fidelissimorum debet tradi nisi cancellarius in propria persona praesens ibidem possit esse qui cum alio canonico sigillum ipsum possit custodire A die autem constitutionis hujus si [ali]qua carta fuerit confecta et impressa illo veteri osseo sigillo pro nulla reputabitur quoniam ipsum sigillum quasi pro damnato propter multiplices quorundam excessus habetur Usus autem minoris sigilli erit ad citationes faciendas amicabiles preces offerendas redditus exigendos et ad usus alios ecclesiae necessarios secundum visum et assensum canonicorum et aliorum ad [ejus] custodiam per assensum decani et cancellarii deputatorum In praesentia domini r[oberti] praecentoris a[lberici] archidiaconi Berkscire a[nastasii] succentoris R de Sanford R de Brimtone Gregorii de Cumbe Nomina canonicorum qui praesentes fuerint in crastino Epiphaniae quando praedicta constitutio facta fuit Ricardus [poore] decanus Robertus praecentor Hugo [de Garherst] cancellarius Thomas thesaurarius Adam archidiaconus Dorcestr Unfridus archidiaconus [wilt] a[lbericus] archidiaconus Barksyre Magister r[icardus] archidiaconus [sar] Magister t[homas] subdecanus a[nastasius] succentor Gilebertus de Laci Magister Philippus de Hauekescherche Johannes de Meones Robertus de Sanford Magister Magnus Daniel de Longo Campo Gaufridus de Winton Magister Willelmus de Wilton Johannes Avenant Magister W Teise Gregorius de Cumba Philippus de Sancto Edwardo Robertus Coterell Herbertus de Bedewynd Alexander de Winesham Stephanus Ridell literatorie Rogerus de Basingeham Abbas de Syreburne Abraham capellanus Ricardus persona Willelmus de Winton Gaufridus de Burgo Robertus de Brintone Hugo de Templo Magister T de Haselberge Elias de Bristoll Gaufridus de Bocland H archidiaconus Cantuar Bartholomaeus archidiaconus Winton