utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640097

Charter Number: 00640097
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1214
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus sanctae matris ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit Nicholas prior et conventus Monasterii Hederosi salutem in Domino Noverit universitas vestra quod causa quo inter R decanum Sarum et ejusdem loci capitulum et nos vertebatur super tribus communis quas ab eis plenarias exigebamus hoc modo sopita est videlicet quod nos pro tribus dictis communis quas ab illis exigebamus plenarias recipiemus in perpetuum annuatim octo marcas ad quatuor anni terminos videlicet duas marcas ad festum S[ancti] Johannis et duas ad festum S[ancti] Michaelis et duas ad Natale Domini et duas ad Pascha Promittimus autem bona fide quod nunquam utemur contra Sarum ecclesiam instrumentis quae prius super tribus dictis communis impetravimus penitus eisdem renunciantes Ne autem transactio ista alicui in posterum vertatur in dubium et ut perpetuae firmitatis robur obtineat praesenti scripto sigillum nostrum apposuimus Actum est istud anno ab Incarnatione Domini xccxiiii in festivitate Sanctorum Fratrum Septem
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter