utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640100

Charter Number: 00640100
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1215 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Viris venerabilibus et dominis H[erberto] Dei gratia episcopo et [] decano Sarum devoti sui et humiles monachi R[ogerius] dictus abbas et conventus S Mariae Monteburgi salutem in omnium Salvatore et fideles orationes in eodem Super bonorum affluentia quae nobis totiens licet invitis nostris non exigentibus vestra nobis liberalitas dignata est impertiri sanctitatem vestram gratiarum actione debita prosequentes possibilitatis nostrae vicissitudinem vestrae volumus exponi plurimum et debemus voluntati Noverit siquidem vestra discretio quod de quibusdam ecclesiis quas habemus in Anglia ecclesia videlicet de Lodres et de Porestoke capella de Bradipole et ecclesia de Fleta resignandis coram vobis multotiens fecerimus mentionem Quia vero nec ad nos pertinet nec dictat ratio quod de dictis ecclesiis sine vestro consilio disponamus totias voluntate capituli nostri et assensu dictarum ecclesiarum tractationem sanctitatis vestrae duximus arbitrio relinquendam ut de ipsis disponatis prout melius et secundam Deum honestius ecclesiae vestrae et nostro monasterio videritia expedire Ad hoc autem specialiter procurandum dilectum et fidelem monachum nostrum R priorem de Lodres specialem constituimus procuratorem ratum habituri pariter et acceptum quicquid idem R de praedictarum ecclesiarum resignatione vestrae sanctitatis arbitrio mediante coram vobis duxerit faciendum Valeat in Domino sanctitas vestra
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter