Charter Document - 00640110
Charter Number: 00640110
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1219
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1219
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Haec est finalis concordia in curia domini regis apud Westmonasterium anno regni regis Henrici filii regis Johannis tertio die Jovis proxime ante festum Sancti Johannis Baptistae coram Ricardo Sarum episcopo Matthaeo filio Herberti Radulfo Harenge Waltero Foliot Jacobo de Poterne Waltero de Ripariis Mauricio de Turevill Johanne de Wikenholt justitiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus ibidem tunc praesentibus inter Ricardum Sarum episcopum petentem et Willelmum filium Alani tenentem de quatuor virgatis terrae cum pertinentiis in Poterne unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod praedictus Willelmus recognovit praedictas quatuor virgatas cum pertinentiis esse jus ipsius episcopi et ecclesiae suae de Sarum et pro hac recognitione fine et concordia concessit praedictus episcopus pro se et successoribus suis praedicto Willelmo tenere praedictas quatuor virgatas cum pertinentiis suis tota vita sua reddendo inde annuatim eidem episcopo et successoribus suis et ecclesiae Sarum xxi solidos et sex denarios et duas libras cerae ad quatuor terminos anni scilicet ad Pascha v s[olidos] et iv d[enarias] et ob et dimidiam libram cerae ad Natale Sancti Johannis Baptistae v s[olidos] iv d[enarias] ob et dimidiam libram cerae ad festum Sancti Michaelis v s[olidos] iv d[enarias] ob et dimidiam libram cerae ad Natale Domini x s[olidos] iv d[enarias] ob et dimidiam libram cerae pro omni servitio Et sciendum quod post decessum praedicti Willelmi praedictae quatuor virgatae terrae cum pertinentiis reverti debebunt praedicto episcopo et successoribus suis et ecclesiae de Sarum Et praeterea sciendum est quod idem Willelmus reddibit praedicto episcopo praedictas quatuor virgatas terrae cum pertinentiis in praedicta curia