Charter Document - 00640111
Charter Number: 00640111
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Universis presentes literas inspecturis R[obertus] Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus salutem in Domino Requiserunt nos humiliter Thomas abbas et conventus de Pratellis ut elemosinarum et decimarum quas in episcopatibus Anglicanis videntur possidere testimonium vobis secundum tenorem cartarum ipsorum quas vidimus transmitteremus quia nimirum cartas ipsas marinis periculis committere formidant Noverit ergo universitas vestra quod in primis nobis ostenderunt scriptum quoddam antiquissimum sigillo Henrici regis Anglie patris scilicet Matillidis imperatricis confirmatum in quo scripto inter plurimas elemosinas quas tam ante tempus dicti regis quam sub ipsius tempore tam in Anglia quam in Normannia a diversis fundatoribus predictus conventus possidet vidimus ista contineri [] Ne igitur predicti monachi super predictis ecclesiis et decimis aliquam molestiam vel impedimentum patiantur cum etiam temporis prescriptio eis multum debeat suffragari ad humilem sicut predictum est ipsorum petitionem presenti scripto et sigilli nostri attestatione universitatem vestram super premissis reddimus certiorem Datum anno gratie MCCXIX ii Non Septembris