utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640118

Charter Number: 00640118
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1219 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant praesentes et futuri quod ego Johannes Wanci filius Willelmi Wanci primogenitus de assensu et voluntate haeredum meorum quietum clamavi ecclesiae Sarum et Ricardo ejusdem ecclesiae episcopo et successoribus suis jus et clamium quod habui vel habere potui in terra quam magister Godardus et Cecilia uxor mea tenuerunt quae spectat ad carpentariam ecclesiae Sarum ita quod nec ego nec haeredes mei in dicta terra aliquid juris de caetero poterimus vendicare Hanc autem quietam clamantiam me fideliter et sine dolo observaturum et praedictam terram ecclesiae Sarum et Ricardo ejusdem loci episcopo et successoribus suis me warantizaturum tam ego quam Thomas frater meus junior pro me et haeredibus meis tactis sacrosanctis evangeliis juravimus Pro hac autem quieta clamantia dedit mihi praedictus episcopus octo marcas argenti In hujus rei testimonium praesenti scripto sigillum meum apposui His testibus magistro Willelmo de Wanda praecentore Sarum Abraham ejusdem ecclesiae thesaurario magistro Will de Merton magistro Galfrido Devonien[si] Johanne capellano canonicis Sarum Ricardo de Hortone Waltero de Wttone Rob de Cerisi H Malet Ricardo Pancenot Alexandro de Bladenushale Ricardo de Gardino Johanne de Estone Andrea camerario Jordano marescallo et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter