utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640123

Charter Number: 00640123
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Transfer
Date: 1220 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sarum ecclesiae minister humilis salutem aeternam in Domino Cum singulorum dioceseos nostrae provectibus invigilare ex cura pastorali debitores sumus propensius tamen eorum qui in ecclesiasticis ministeriis praecipue in ecclesia Sarum specialiter sunt deputati hac ratione inducti nihilominus etiam ex eo quod communam Sarum tenuem admodum et exilem cognovimus provocati ecclesiam de Melkesham cum capella de Stokes et omnibus aliis pertinentiis suis salva vicaria perpetua ejusdem ecclesiae ecclesiae Sarum in augmentum communae canonicorum ibidem residentium concessimus et dedimus et auctoritate pontificali confirmavimus Concesserunt autum nobis filiali affectione et pia devotione Willelmus decanus Sarum et capitulum pro se et successoribus suis quod die anniversario depositionis nostrae personae et canonici et vicarii ejusdem ecclesiae habebunt pitancias quales solent habere solemnibus diebus cum pastu centum pauperum imperpetuum Ut autem haec donatio ac confirmatio futuris temporibus robur perpetuum obtineant hoc scriptum sigilli nostri et sigilli capituli appositione communivimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter