utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640125

Charter Number: 00640125
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1223 - 1224
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Jocelinus Bathoniensis et Hugo Lincolniensis Dei gratia episcopi salutem in Domino Cum super ecclesiis de Schiptone et de Brikeleswrth cum pertinentiis inter venerabilem fratrem Ricardum episcopum et capitulum Sarum ex una parte et Adam de Brimptone militem ex altera questio verteretur dicto episcopo asserente collationem dictarum ecclesiarum sicut ceterarum prebendarum in ecclesia sua Sarum vacantium ad ipsum immediate de jure debere pertinere prefato vero Adam e contrario dicente dictarum ecclesiarum jus patronatus ad ipsum de jure debere spectare tandem dictus episcopus et capitulum Sarum item dictus Adam pro se et heredibus suis sponte et absolute totum jus quod se in dictis ecclesiis habere contendebant omni appellatione et subterfugio remotis in nostram transtulerunt ordinationem et provisionem caventibus nobis dicto episcopo et capitulo per literas suas patentes et dicto Adam milite pro se et pro heredibus suis juramento prestito hoc idem faciente quod nostram imperpetuum ratam haberent et observarent ordinationem Nos igitur habita diligenti deliberatione et tractatu communicato quoque prudentum virorum consilio volentes quieti partium prospicere et materiam contentionis et jurgiorum inposterum amputare attendentes insuper diligenter dictarum ecclesiarum fructuum et proventuum sufficientiam et abundantiam ad duorum rectorum honestam sufficere sustentationem ita duximus ordinandum videlicet quod omnibus reditibus possessionibus proventibus et aliis commoditatibus dictarum ecclesiarum cum pertinentiis in duas equales portiones distributis utraque ecclesia de consensu decani et capituli Lincolniensis de cetero imperpetuum remaneat prebendalis statuentes quod venerabili fratri Ricardo Sarum episcopo et successoribus suis ecclesia de Brikeleswrth per nostram remaneat ordinationem cum pertinentiis et portionibus subscriptis et inferius eidem assignatis ad quam ecclesiam cum pertinentiis dictus episcopus et successores sui tanquam veri patroni dioeceseos episcopo clericum presentabunt idoneum ad ecclesiam personam instituendam Ad ecclesiam vero de Schiptone cum pertinentiis inferius scriptis et eidem assignatis dictus miles et heredes ejus tanquam veri patroni clericum eligent idoneum et illum episcopus Sarum qui pro tempore fuerit Lincolniensi episcopo et successoribus suis presentabit personam instituendam qui sicut ceteri canonici Sarum stallum habebit in choro et locum in capitulo cum communa Estimatis autem per viros fide dignos et juratos reditibus possessionibus proventibus et ceteris commoditatibus dictarum ecclesiarum facta est auctoritate nostra subscripta assignatio portionum quas ad majorem certitudinem ceteris nominibus duximus exprimendas videlicet sic quod canonicus prebende de Brikeleswrth qui pro tempore fuerit habebit totam ecclesiam de Brikeleswrth cum omnibus pertinentiis suis in prebendam canonicus vero prebende de Schiptone qui pro tempore fuerit habebit in prebendam decimas garbarum provenientium de villa de Schiptone et Middeltone et Langele et Felde et Aldefeld preter assarta et assartanda et solvat inde canonico prebende de Brikeleswrth annuatim vii solidos et iiii denarios ad duos anni terminos scilicet ad Pascha medietatem et ad festum S[ancti] Michaelis alteram medietatem Ad canonicum etiam de Schiptone pertinebit totum altelagium de Schiptone Dicti vero canonici totam terram pertinentem ad ecclesiam de Schiptone scilicet xx virgatas terre inter se equaliter divident tam in dominico quam in tenentibus Marcam autem annuam quam reddit capella de Swinbroch ecclesie de Schiptone habebit canonicus de Brikeleswrth cum emolumento quod sequi potest marcam autem quam solvit capella de Estone annuatim ecclesie de Schiptone habebit canonicus similiter cum suo emolumento Boscum autem pertinentem ad ecclesiam de Schiptone et decimas provenientes ex assartis et assartandis in parochia de Schiptone et decimas garbarum provenientes de villa de Linham equaliter inter se dividant Omnes autem proventus capellarum de Fifhide et de Idebyre equaliter inter se dividant Ita quod equaliter sustineant onera et percipiant emolumenta Actiones autem si que competant in villa de Fifhide et de Idebire cedant canonico de Brikeleswrth Actiones vero si que competant in villa de Mideltone et de Langele cedant canonico de Schiptone Emolumentum vero actionum si que competant in villa de Linham equaliter inter se dividant Ordinavimus insuper quod medietas terre de Uflecote et redditus qui ad canonicum de Schiptone solebant pertinere remaneant imperpetuum canonico de Brikeleswrth et altera medietas canonico de Schiptone Ordinavimus nihilominus quod clericus qui pro tempore canonicus fuerit de Schiptone cum assensu predicti Adam militis et heredum suorum et predicti domini Sarum et successorum suorum et capituli Sarum presentet imperpetuum episcopo Lincolniensi et successoribus suis clericum idoneum ad vicariam ecclesie de Schiptone qui de proventibus ejusdem ecclesie tantam percipiet portionem nomine vicarie que centum solidos valeat annuatim ad dandum ad firmam qui ab episcopo admissus et perpetuus vicarius institutus residentiam facere debebit in ecclesia de Schiptone Similiter canonicus de Brikeleswrth qui pro tempore fuerit cum assensu domini Sarum et successorum suorum et capituli Sarum presentet imperpetuum episcopo Lincolniensi et successoribus suis clericum idoneum ad vicariam ecclesie de Brikeleswrth qui de proventibus ecclesie ejusdem tantam percipiet portionem nomine vicarie que centum solidos valeat annuatim ad dandum ad firmam qui ab episcopo admissus et vicarius perpetuus institutus residentiam facere debebit in ecclesia de Brikeleswrth Omnes vero cartas vel instrumenta que habet vel habuit dictus Adam miles et predecessores sui super dictis decimis cum pertinentiis resignavit in manus dicti episcopi Ordinavimus etiam quod si aliqua instrumenta penes dictum Adam militem vel heredes suos sive predictum episcopum vel successores suos aut capitulum Sarum inventa fuerint jam habita vel in posterum obtinenda que contra nostram ordinationem facere videantur nullas vires habeant contra eam quominus imperpetuum stabilis et firma permaneat Et sciendum quod hec omnia ordinavimus salvis in omnibus episcopis Lincolniensibus et ecclesie Lincolniensi juribus et dignitatibus et consuetudinibus quas habuerunt in predictis ecclesiis de Brikeleswrth et Schiptone cum pertinentiis ante hanc nostram ordinationem Et ad perpetuam hujus nostre ordinationis firmitatem tria sub eodem tenore confecta sunt instrumenta quorum unum remanebit penes dominum episcopum et successores suos alterum penes capitulum Sarum et tertium penes antedictum Adam militem et heredes suos sigillis nostris et predicti domini Sarum et capitulorum Lincoln et Sarum et sepe dicti Adam munita Et si forte aliqua per fraudem suppressa vel per negligentiam omissa vel per nimiam occupationem seu subreptionem fuerint pretermissa quominus suprascripta assignatio equaliter facta sit prout debet vel fortasse erratum in aliquo nobis correctionem reservamus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter