utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640125

Charter Number: 00640125
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1220 - 1228
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus praesens scriptum inspecturis Jocelinus Bathoniensis et Hugo Lincolniensis Dei gratia episcopi salutem in Domino Cum super ecclesiis de Schiptone et de Brikeleswrth cum pertinentiis inter venerabilem fratrem Ricardum episcopum et capitulum Sarum ex una parte et Adam de Brimptone militem ex altera quaestio verteretur dicto episcopo asserente collationem dictarum ecclesiarum sicut caeterarum praebendarum in ecclesia sua Sarum vacantium ad ipsum immediate de jure debere pertinere praefato vero Adam e contrario dicente dictarum ecclesiarum jus patronatus ad ipsum de jure debere spectare tandem dictus episcopus et capitulum Sarum item dictus Adam pro so et haeredibus suis sponte et absolute totum jus quod se in dictis ecclesiis habere contendebant omni appellatione et subterfugio remotis in nostram transtulerunt ordinationem et provisionem caventibus nobis dicto episcopo et capitulo per literas suas patentes et dicto Adam milite pro se et pro haeredibus suis juramento praestito hoc idem faciente quod nostram imperpetuum ratam haberent et observarent ordinationem Nos igitur habita diligenti deliberatione et tractatu communicato quoque prudentum virorum consilio volentes quieti partium prospicere et materiam contentionis et jurgiorum inposterum amputare attendentes insuper diligenter dictarum ecclesiarum fructuum et proventuum sufficientiam et abundantiam ad duorum rectorum honestam sufficere sustentationem ita duximus ordinandum videlicet quod omnibus redditibus possessionibus proventibus et aliis commoditatibus dictarum ecclesiarum cum pertinentiis in duas aequales portiones distributis utraque ecclesia de consensu decani et capituli Lincolniensis de caetero imperpetuum remaneat praebendalis statuentes quod venerabili fratri Ricardo Sarum episcopo et successoribus suis ecclesia de Brikeleswrth per nostram remaneat ordinationem cum pertinentiis et portionibus subscriptis et inferius eidem assignatis ad quam ecclesiam cum pertinentiis dictus episcopus et successores sui tanquam veri patroni dioceseos episcopo clericum praesentabunt idoneum ad ecclesiam personam instituendam Ad ecclesiam vero de Schiptone cum pertinentiis inferius scriptis et eidem assignatis dictus miles et haeredes ejus tanquam veri patroni clericum eligent idoneum et illum episcopus Sarum qui pro tempore fuerit Lincolniensi episcopo et successoribus suis praesentabit personam instituendam qui sicut caeteri canonici Sarum stallum habebit in choro et locum in capitulo cum communa Aestimatis autem per viros fidedignos et juratos redditibus possessionibus proventibus et caeteris commoditatibus dictarum ecclesiarum facta est auctoritate nostra subscripta assignatio portionum quas ad majorem certitudinem caeteris nominibus duximus exprimendas videlicet sic quod canonicus praebendae de Brikeleswrth qui pro tempore fuerit habebit totam ecclesiam de Brikeleswrth cum omnibus pertinentiis suis in praebendam canonicus vero praebendae de Schiptone qui pro tempore fuerit habebit in praebendam decimas garbarum provenientium de villa de Schiptone et Middeltone et Langele et Felde et Aldefeld praeter assarta et assartanda et solvat inde canonico praebendae de Brikeleswrth anuuatim vii solidos et iiii denarios ad duos anni terminos scilicet ad Pascha medietatem et ad festum S[ancti] Michaelis alteram medietatem Ad canonicum etiam de Schiptone pertinebit totum altelagium de Schiptone Dicti vero canonici totam terram pertinentem ad ecclesiam de Schiptone scilicet xx virgatas terrae inter se aequaliter divident tam in dominico quam in tenentibus Marcam autem annuam quam reddit capella de Swinbroch ecclesiae de Schiptone habebit canonicus de Brikeleswrth cum emolumento quod sequi potest marcam autem quam solvit capella de Estone annuatim ecclesiae de Schiptone habebit canonicus similiter cum suo emolumento Boscum autem pertinentem ad ecclesiam de Schiptone et decimas provenientes ex assartis et assartandis in parochia de Schiptone et decimas garbarum provenientes de villa de Linham aequaliter inter se dividant Omnes autem proventus capellarum de Fifhide et de Idebyre aequaliter inter se dividant Ita quod aequaliter sustineant onera et percipiant emolumenta Actiones autem si quae competant in villa de Fifhide et de Idebire cedant canonico de Brikeleswrth Actiones vero si quae competant in villa de Mideltone et de Langele cedant canonico de Schiptone Emolumentum vero actionum si quae competant in villa de Linham aequaliter inter se dividant Ordinavimus insuper quod medietas terrae de Uflecote et redditus qui ad canonicum de Schiptone solebant pertinere remaneant imperpetuum canonico de Brikeleswrth et altera medietas canonico de Schiptone Ordinavimus nihilominus quod clericus qui pro tempore canonicus fuerit de Schiptone cum assensu praedicti Adam militis et haeredum suorum et praedicti domini Sarum et successorum suorum et capituli Sarum praesentet imperpetuum episcopo Lincolniensi et successoribus suis clericum idoneum ad vicariam ecclesiae de Schiptone qui de proventibus ejusdem ecclesiae tantam percipiet portionem nomine vicariae quae centum solidos valeat annuatim ad dandum ad firmam qui ab episcopo admissus et perpetuus vicarius institutus residentiam facere debebit in ecclesia de Schiptone Similiter canonicus de Brikeleswrth qui pro tempore fuerit cum assensu domini Sarum et successorum suorum et capituli Sarum praesentet imperpetuum episcopo Lincolniensi et successoribus suis clericum idoneum ad vicariam ecclesiae de Brikeleswrth qui de proventibus ecclesiae ejusdem tantam percipiet portionem nomine vicariae quae centum solidos valeat annuatim ad dandum ad firmam qui ab episcopo admissus et vicarius perpetuus institutus residentiam facere debebit in ecclesia de Brikeleswrth Omnes vero cartas vel instrumenta quae habet vel habuit dictus Adam miles et praedecessores sui super dictis decimis cum pertinentiis resignavit in manus dicti episcopi Ordinavimus etiam quod si aliqua instrumenta penes dictum Adam militem vel haeredes suos sive praedictum episcopum vel successores suos aut capitulum Sarum inventa fuerint jam habita vel in posterum obtinenda quae contra nostram ordinationem facere videautur nullas vires habeant contra eam quominus imperpetuum stabilis et firma permaneat Et sciendum quod haec omnia ordinavimus salvis in omnibus episcopis Lincolniensibus et ecclesiae Lincolniensi juribus et dignitatibus et consuetudinibus quas habuerunt in praedictis ecclesiis de Brikeleswrth et Schiptone cum pertinentiis ante hanc nostram ordinationem Et ad perpetuam hujus nostrae ordinationis firmitatem tria sub eodem tenore confecta sunt instrumenta quorum unum remanebit penes dominum episcopum et successores suos alterum penes capitulum Sarum et tertium penes antedictum Adam militem et haeredes suos sigillis nostris et praedicti domini Sarum et capitulorum Lincoln et Sarum et saepedicti Adam munita Et si forte aliqua per fraudem suppressa vel per negligentiam omissa vel per nimiam occupationem seu subreptionem fuerint praetermissa quominus suprascripta assignatio aequaliter facta sit prout debet vel fortasse erratum in aliquo nobis correctionem reservamus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter