utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640132

Charter Number: 00640132
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1221
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus ad quos praesens scriptum pervenerit quod cum auctoritate literarum domini papae Honorii tertii lis fuisset mota coram dominis Johanne de Ambesbire et Thoma de Monasterio Ederoso prioribus et Johanne decano de Poterna inter magistrum Willelmum praecentorem Sarum ecclesiae rectorem ecclesiae de Westbiri et R abbatem et conventum de Stanleye super decimis terrarum quas idem abbas et conventus habent intra limites parochiae de Westbiri partibus coram judicibus saepius comparentibus inter ipsas tandem amicabiliter facta est compositio sub hac forma videlicet quod de terris monachorum unde prius ecclesia de Westbiri percepit integre decimas garbarum decimas garbarum integre percipiet de aliis vero terris de quibus nullas decimas perceperit scilicet terra quam Hugo de Plugenay dedit pros dictis monachis scilicet xxxiii acras et Philippus de Marmion circiter tres acras sextamdecimam tamen garbam integre percipiet sive sit novale seu non tam pro majoribus decimis quam pro minoribus De terris autem de caetero adquirendis integre decimas percipiet tam majores quam minores excepto eo quod de nutrimentis animalium decima decimae intuitu Dei et favore ordinis Cisterciensis ipsis monachis remittetur Ita scilicet quod de centum agnis et velleribus et hujusmodi novem percipiet ecclesia et unum habeant monachi ecclesiam ipsam indemnem in omnibus conservaturi Si qua vero terra arabilis convertatur in pratum sub eadem forma reddatur decima de prato vel pastura sub qua prius reddebatur de blado scilicet decima vel sex decima feni vel pasturae nullo privilegio monachorum ad firmarios vel feodatorios aliquando in aliquo extendendo Hanc autem compositionem se fideliter observaturos promiserunt praedicti abbas et conventus et dictus Willelmus praecentor et dictus Ricardus Sarum episcopum et capitulum suum et judices praefati idem abbas et conventus de Stanleye et magister Willelmus praecentor Actum anno gratiae mccxxi in crastino sanctae Fidis virginis apud Sarum Testibus Ricardo Sarum episcopo Willelmo decano et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter