utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640144

Charter Number: 00640144
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1224
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino Ascensionis anno regni regis Henrici filii regis Johannis octavo coram Martino de Patishal Thoma de Multone Stephana de Segrave Thoma de Haydene Roberto de Lexintone Galfrido le Sauvage justitiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Thomam de Baueligham et Mabiliam uxorem suam petentes et Ricardam episcopum Sarum tenentem de hundredo de Godalmining cum pertinentiis unde placitum fuit inter eos in praefata curia scilicet quod praedicti Thomas et Mabilis remiserunt et quietum clamaverunt de se et haeredibus ipsius Mabiliae ipsi episcopo et successoribus suis et ecclesiae suae de Sarum in perpetuum totum jus et clamium quod habuerant in toto praedicto hundredo cum pertinentiis et similiter idem Thomas et Mabilia remiserunt et quietum clamaverant totum jus et clamum quod habuerunt in manerio de Godalmining cum pertinentiis salvo ipsis Thoma et Mabiliae et haeredibus ipsius Mabiliae tenemento suo cum pertinentiis quod ipsi tenent in Ardindone et in Kateshill et pro hac remissione quieta clamatione fine et concordia idem episcopus dedit ipsis Thomas et Mabiliae triginta quinque marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter