Charter Document - 00640159
Charter Number: 00640159
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1227
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1227
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia regis apud Wilton in crastino Ascensionis Domini anno regni regis Henrici filii Johannis regis undecimo coram Thomae de Multone Roberto de Lexintone Willelmo de Schorwell Jordano Oliver Warino filio Ivel justitiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Thomam Cusin [Cosin] et Julianam uxorem ejus petentes et Ricardum episcopum Sarum tenentem per magistrum Elyam de Derham positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de dimidia hyda terrae cum pertinentiis in Veteri Sarum unde assisa mortis antecessorum summonita fuit inter eos in praefata curia scilicet quod praedicti Thomas et Juliana remiserunt et quietum clamaverunt de se et hearedibus ipsius Juliennae praedicto episcopo et successoribus suis et ecclesiae de Sarum in perpetuum totum jus et clamium quod habuerunt in tota praedicta terra cum pertinentiis Et pro hac remissione quieta clamatione fine et concordia idem episcopus dedit et concessit praedictis Thomae et Julianae unam virgatam terrae et dimidiam cum pertinentiis in Cheteweye et unam culturam quae vocatur Emelet subtus Huuere scilicet dimidiam virgatam terrae quam Alwardus de Cheteweye tenuit et dimidiam virgatam terrae quam Johannes Alward tenuit et dimidiam virgatam terrae quam Ricardus Kebbel tenuit habendum et tenendum eidem Thomae et Julianae et haeredibus ipsius Julianae de praedicto episcopo et suis successoribus et ecclesia sua de Sarum in perpetuum reddendo inde annuatim quatuor solidos ad festum Sancti Michaelis pro omni servitio