utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640165

Charter
Charter Number: 00640165
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1228
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sanctae matris ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sarum ecclesiae minister humilis salutem in Domino Scire volumus universos nos intuitu caritatis contulisse dilecto magistro Herveo ecclesiam S Martini de manerio nostro Sarum cum capella de Stratford quae ad nostram et successorum nostrorum donationem spectare dinoscuntur et omnes alias ecclesias et capellas constructas et construendas in civitate nostra Sarum ipsumque in eisdem auctoritate pontificali personam instituisse et in corporalem possessionem earundem induci fecisse statuentes ut dictus Herveus dictas ecclesias et capellas habeat et possideat toto tempore vitae suae libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et liberis consuetudinibus ad ipsas spectantibus salvis communae ecclesiae nostrae Sarum decimis garbarum et feni Et quia idem Herveus omnia onera ordinaria dictarum ecclesiarum sustinebit et capellarum contulimus ei decimas molendinorum nostrorum praedictae civitatis Sarum et omnes decimas omnium terrarum quae pro curtellis tenentur videlicet omnium terrarum quae sunt intra fossata civitatis nostrae Sarum Ita quidem quod ut omnis inter capitulum et praedictum Herveum tollatur contentionis occasio solvet pro omnibus dictarum terrarum decimis annuatim viginti solidos in festo S[ancti] Michaelis supradictae communae Sarum etiam[que] jurabit fidelitatem decano et capitulo Sarum tam de dicta solutione fienda quam de debita diligentia adhibenda quod decimae capitulo assignatae a parochianis suis eis fideliter persolvantur salvis etiam in omnibus jure auctoritate et dignitate Sarum ecclesiae et nostra et successorum nostrorum Quod ut perpetuum firmitatis robur obtineat praesens scriptum sigilli nostri munimine roboravimus in testimonium Dat[um] apud Sanctam Brigidam London septimo kalend Februarii pontificatus nostri anno undecimo His testibus magistro Elia de Derham et magistro Henrico de Bishopstone magistro Luca Will de Leicester et Thoma de Sancto Martino canonicis Sarum Gilberto de hospitali seneschallo Waltero de Purl Stephano et Abel clericis Andrea camerario Alexandro hostiario Thoma coco et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter