Charter Document - 00640167
Charter Number: 00640167
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1228
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1228
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Paschae in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis duodecimo coram Martino de Patishal archidiacono North[folciae] Stephano de Segrave Willelmo filio Warini W de Insula justitiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Ricardum Sarum episcopum quaerentem per magistrum Elyam de Derham positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Agnetem de Candel deforciantem de villa de Candel cum pertinentiis unde idem episcopus questus fuit quod praefata Agnes venit contra conventionem inter eos factam de eadem villa et unde placitum conventionis summonitum inter eos in eadem curia scilicet quod praedicta Agnes recognovit totam praedictam villam cum pertinentiis esse jus ipsius episcopi et ecclesiae suae Sarum et illam remisit et quietum clamavit de se et haeredibus suis praedicto episcopo et successoribus suis et ecclesiae suae Sarum in perpetuum Et pro hac recognitione remissione et quieta clamatione fine et concordia idem episcopus dedit praedictae Agneti decem marchas argenti