utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640212

Charter 00640212
Charter Number: 00640212
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Noverint universi praesens scriptum inspecturi vel audituri quod cum controversia mota fuisset inter dominum R praecentorem Sarum et dominum Galfridum de Bisunaco canonicum Exoniensem inter dominum praecentorem et dominum Willelmum Exoniensem episcopum et capitulum Exoniense per diversa rescripta apostolica a domino papa Gregorio ix impetrata super ecclesia de Hurbertone et ipso negotio coram judicibus adversis partibus impetratis aliquantum citra litis contestationem fuisset processum tandem inter omnes praedictas partes amicabiliter est compositum in hunc modam videlicet quod omnis rancor et indignatio petitio quaestio et controversia expensae et damna ab omnibus praedictis partibus penitus remissa sunt ita quod nullo modo nullo unquam tempore moveatur vel moveri possit quaestio ei qui pro tempore fuerit canonicus praebendae de Teintone regi vel capitulo vel episcopo Exoniensi vel alio nomine suo ratione dictae ecclesiae de Hurburtone praeterquam nomine antiquorum consuetorum et ordinariorum dictus siquidem praecentor et ejus successores in praebenda memorata solvent dicto Galfrido vel procuratori ipsius Galfridi in cathedrali ecclesia Exoniensi octo marcas annuas ad quatuor anni terminos scilicet ad diem Natalem Domini vel infra octabas duas marcas ad Pascha vel infra octabas duas marcas ad festum S Johannis Baptistae vel infra octabas duas marcas ad festum S Michaelis vel infra octabas duas marcas Quod si dictum praecentorem eidem praebendae vel etiam ipsum decedere contingat dictus Galfridus nihilominus integre dictas octo marcas percipiet praebenda de Teintone et canonico ipsius praebendae quamdiu vixerit idem Galfridus ad eandem pecuniam solvendam remanentibus obligatis Ad haec inter omnes praedictas partes ita amicabiliter convenit quod dictus praecentor praesentaret domino Exoniensi vicarium ad dictam ecclesiam de Hurbertone qui quidem vicarius percipiet a dicto praecentore vel ab eo qui pro tempore fuerit canonicus dictae praebendae de Teintone quinque marcas annuas nomine vicariae ad quatuor anni terminos praescriptos pro aequis portionibus solvendas Verum quam primum continget dictum praecentorem vel cum qui pro tempore ipsi in eadem praebenda successerit a praestatione dictarum octo marcarum praefato G solvendarum exonerari illis dictae octo marcae dictae vicariae quinque marcarum in perpetuum integre accrescent dictis terminis vicario de Hurbertone qui pro tempore fuerit pro aequis portionibus solvendae omnibus oneribus ordinariis antiquis et consuetis ad dictam ecclesiam de Hurbertone spectantibus ex tunc primum vicario qui pro tempore fuerit omnino incumbentibus sed dictus praecentor vel ejus qui pro tempore fuerit in dicta praebenda successor haec omnia onera usque ad praefatam exonerationem octo marcarum in solidum sustinebit Quod si in aliquo praefatorum compositioni memoratae a quacunque partium obviatum fuerit vel contradictum licebit domino Bathoniensi episcopo qui pro tempore fuerit episcopus partem renitentem et contradicentem omni exceptione excusatione cavillatione appellatione fori privilegio juris civilis et canonici remedio postpositis ad omnium praedictorum observationern per censuram ecclesiasticam compellere Ut autem haec amicabilis compositio in perpetuum robur firmitatis obtineat et inviolabiliter per omnia observetur tam domini Exoniensis et Sarum episcopi quam eorum capitula dictam compositionem approbarunt et confirmarunt et huic scripto in modum cyrographi confecto sigilla sua una cum sigillis dictorum praecentoris et Galfridi apposuerunt acta in cathedrali ecclesia Exon in crastino S Katerinae anno Domini mccxxxvi mense Novembris His testibus magistro Rogero de Winkelege tunc decano Exoniensi magistro Bartholomeo archidiacono Exoniensi magistro Ricardo Blunde cancellario Exoniensi Helia de Badestone clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter