utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640213

Charter Number: 00640213
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1237
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Haec est realis compositio facta inter monasterium de Stanlege et ecclesiam de Kalna anno gratiae mccxxxvii in festo S Mathiae apostoli super messuagiis cum pertinentiis suis ab abbate et conventu de Stanlege in villa de Kalna tunc possessis de quibus controversia habita fuit inter magistrum Johannem de Sancto Quintino thesaurario Sarum tunc personam ecclesiae de Kalna et abbatem et conventum de Stanlege videlicet quod dicti abbas et conventus de Stanlege solvent dictae ecclesiae de Kalna pro dictis messuagiis xx solidos annuatim ad duos terminos de quibus vii sol et ix den fuerant de veteri censu debito ecclesiae de Kalna et xii sol et iii den sunt de novo incremento quos monachi de Stanlege de caetero solvent annuatim pro bono pacis perpetuae scilicet ad Annunciationem S Mariae x solidos et ad festum S Michaelis x solidos et tam abbas in persona propria quam tenentes facient fidelitatem personis succedentibus Tenentes vero praedictorum messuagiorum facient antiquas consuetudines et approbatas quas hactenus servaverunt ut puta de theloneo et caeteris quae personis de Kalna debentur sicut et alii tenentes excepto quod his tantum per annum facient sectam curiae praenominatae ecclesiae de Kalna scilicet ad festum S Martini et ad Hock[day] similiter et abbas vel ejus assignatus hoc adjecto quod si aliquis tenentium ecclesiae de Kalna conqueratur de aliquo tenentium monachorum ille in proxima curia personae de Kalna tenebitur respondere salvis sibi essoniis secundum usum curiae Et si contigerit quod aliquis tenentium dicti abbatis cadat in misericordiam in dicta curia pro aliquo delicto suo amerciari poterit secundum quantitatem delicti sui sicut alii tenentes de eadem ecclesia praeterea abbas et conventus de Stanlege de caetero non possunt crescere in villa de Kalna in terris vel messuagiis ad ecclesiam spectantibus nisi de consensu capituli Sarum et personae de Kalna vel nisi eis fuerit collatum in testamento decedentium et illud per annum tantum poterint possidere et anno elapso vendere tenebuntur Hanc autem realem compositionem se inviolabiliter servaturos promiserunt abbas et conventus de Stanlege ex una parte et magister Johannes ex altera Ad abundantiorem ejusdem compositionis firmitatem tribus instrumentis super illa confectis sub eisdem verbis in signum sui consensus et ad eandem in perpetuum confirmandam sicut realem sigillum suum apposuerunt venerabilis pater Robertus Sarum episcopus et capitulum Sarum item abbas et conventus de Stanlege et magister de Sancto Quintino Unum autem trium instrumentorum remanebit penes ecclesiam Sarum aliud penes monasterium de Stanlege tertium penes ecclesiam de Kalna Testibus Roberto Sarum episcopo magistro Roberto de Hertford decano Sarum magistro Rogero praecentore Sarum magistro cancellario Sarum magistro sub decano Sarum domino Rogero et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter