utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640214

Charter Number: 00640214
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1237
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die S Johannis Baptistae in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxi coram Roberto de Lexinton Willelmo de Eboraco Ada filio Willelmi Willelmo de Culewurth justitiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi praesentibus inter Johannem Baioc quaerentem et Robertum Sarum episcopum et capitulum deforciantes per Radulfum de Haghe positum loco ipsorum ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesiae de Waye Bayouse unde assisa ultimae praesentationis summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod praedictus T recognovit advocationem praedictae ecclesiae cum pertinentiis esse jus ipsorum episcopi et capituli et ecclesiae suae Sarum ut illam quam idem episcopus et capitulum Sarum habent de dono Alani de Baiocis patris praedicti Johannis cujus haeres ipse est et idem episcopus et capitulum praedictum concesserunt pro se ob successoribus suis eidem Johanni ut eidem ecclesiae quotiescunque tota vita ipsius eam vacare contigerit possit idoneam personam praesentare ita quod quicunque pro tempore fuerit persona ejusdem ecclesiae ad praesentationem ipsius Johannis reddet singulis annis praedictis episcopo et capitulo sex marcas argenti de praedicta ecclesia apud Sarum nomine pensionis scilicet ad festum S Michaelis xx solidos ad Natale Domini xx solidos ad Pascha xx solidos ad nativitatem beati Johannis Baptistae xx solidos et post decessum ipsius Johannis advocatio praedictae ecclesiae cum pertinentiis remanebit praedictis episcopo et capitulo Sarum et eorum successoribus quieta de haeredibus ipsius Johannis in perpetuum Et praeterea idem episcopus et capitulum praedictum concesserunt pro se et successoribus suis quod ipsi de caetero invenient unum capellanum divina celebrantem singulis diebus anni in capella beati Johannis sita infra parochiam de Waye pro anima praedicti Johannis et pro animabus haeredum suorum et antecessorum suorum et pro cunctis fidelibus in perpetuum et idem episcopus et capitulum praedictum et successores sui invenient ornamenta libros et luminaria sufficientia in eadem capella in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter