utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640216

Charter Number: 00640216
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1238
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis sanctae matris ecclesiae filiis praesentes literas visuris vel audituris Robertus Dei gratia Sarum episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos de assensu et voluntate dilectorum filiorum Roberti decani et capituli Sarum ordinasse perpetuam vicariam in ecclesia Sanctae Mariae de Merleberge sub hac forma videlicet quod decanus Sarum qui pro tempore fuerit praesentabit perpetuum vicarium in dicta ecclesia nobis et successoribus nostris qui in omnibus subjicietur nobis et successoribus nostris sicut et alii vicarii perpetui in diocesi Sarum constituti Dictus autem vicarius qui pro tempore fuerit solvet dicto decano et capitulo Sarum annuatim xx solidos ad inveniendum honorifice quendam cereum per manus decani Sarum qui ardebit in choro Sarum singulis diebus et noctibus ad matutinas et ad vesperas et ad missam et habebunt dictus vicarius et omnes ejus successores ad sustentationem sui omnes obventiones et omnes fructus dictae ecclesiae quocunque nomine censeantur deductis dictis xx solidis Facta est autem haec ordinatio anno gratiae mccxxxviii in vigilia apostolorum Petri et Pauli in capitulo Sarum et ad roborandum ordinationem praedictam nos et capitulum nostrum sigilla nostra huic scripto appendimus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter