utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640224

Charter Number: 00640224
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1240
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Universis sanctae matris ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit Rogerus de Stodley salutem aeternam in Domino Cum essem vocatus a domino Henrico thesaurario Sarum auctoritate venerabilis patris Ottonis Dei gratia S Nicholai in carcere Tulliano diaconi et cardinalis et apostolicae sedis in Anglia legati coram prioribus de Midiltone et de Cerne super jure parochiali exhibendo ecclesiae de Calna ratione domicilii mei de Stodlege contenti infra limites parochiae de Calna quamvis id nunquam antea a me vel ab aliquo praedecessorum meorum actum fuisset tamen bonorum et discretorum virorum usus consilio subjeci me ecclesiae de Calna ut tanquam parochianus ab ipsa sicut a matrice ecclesia mea omnia jura et sacramenta ecclesiastica vivorum et mortuorum dum moram fecimus apud Stodlege de caetero recipiam Ad id ipsum omnes haeredes et successores meos ac totam familiam meam obligabo secundum tenorem instrumenti a memorato thesaurario inde confecti et auctoritate domini Roberti tunc Sarum episcopi et ejusdem loci capituli confirmati Volens igitur de omissis et commissis si quae fuerint Deo et ecclesiae de Calna satisfacere annuum redditum duarum librarum cerae super majus altare in diebus Paschatis et Assumptionis beatae Mariae pro aequa portione offerendarum pro me et haeredibus meis eidem concedo et praesenti carta mea confirmo Ut autem haec mea concessio in perpetuum rata permaneat et immobilis tam intuitu mei quam haeredum meorum et successorum praesentem cartam propter majorem securitatem utriusque partis ad modum cyrographi bipartitam sigilli mei munimine roboravi et ad evidentiam et expressionem sui consensus et perpetuae confirmationis dictus venerabilis pater Sarum episcopus et ejusdem loci capitulum signa sua una cum sigillo praefati thesaurarii huic scripto apposuerunt Dat die Jovis proximo post Epiphaniam Domini apud Sarum anno Domini mccxl His testibus domino Roberto [de Hertford] decano Sarum Rogero praecentore Galfrido subdecano Rogero succentore magistris Elia de Derham et Thoma de Ebbelesburne dominis Willelmo de Leycestre Willelmo de Cumbe Petro Picot canonicis Sarum Petro Burel magistro Willelmo de Swell domino Willelmo de Cyriel decano de Calna Johanne de Dorcestre capellano Andrea de Brudipord clerico domino Reginaldo de Calna domino Roberto de La Mare Waltero de Ruchampton Willelmo scriptore Reginaldo Pal et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter