utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640254

Charter Number: 00640254
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1245
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis sanctae matris ecclesiae Dei filiis ad quos praesentis scripti notitia pervenerit Robertus miseratione divina Sarum ecclesiae minister humilis salutem in Domino Jesu Christo cum amplexu devotionis sincerae Juxta verbum apostoli omnibus nos recognoscimus debitores miserabilibus autem et debilibus personis quoad vitae subsidia tanto magis astringemur quanto ipsorum oblivio nobis in culpam magis transiret pariter et in poenam ne occidisse pauperem videamur quem fame morientem pascere recusamus Cum igitur hospitales oporteat esse episcopos nos ad honorem omnipotentis Dei et Salvatoris nostri et beatissimae Virginis et beati Nicholai confessoris de voluntate et assensu domini Roberti decani et capituli nostri Sarum in civitate nostra Sarum juxta pontem majorem unum fundavimus hospitalem ad recipiendum videlicet et procurandum et sustentandum ibidem sine personarum acceptione Christi pauperes debiles et infirmos quamdiu ipsorum infirmitas ipsos exire non patitur et vagari Et cum ex illa parte civitatis diversarum ibi conveniat concursus aquarum ex quibus frequenter inundatio fluminum pervenit onerosa [qua] stratam publicam et viam regiam contingebat frequentius impediri quominus pedes seu eques adiri poterat civitas memorata pontem ibi construximus lapideum dante Domino perpetuis temporibus duraturum ac in honore S Johannis Baptistae capellam ereximus super in qua duo in perpetuum servient capellani prout inferius patebit institutio eorundem Nos autem volentes tam refectionem pontis quam sustentationem hospitalis tanta circumspectione futuris temporibus providere ne res tam laudabiliter inchoata deficere valeat in futurum curam pontis et custodiam hospitalis unam decrevimus esse administrationem sub uno administratore et custode in posterum procurandam Hujus vero administrationis domino decano et capitulo Sarum contulimus patronatum ut ipsi cum vacaverit administratio praedicta talem hospitalis similiter et pontis praeficiant in custodem qui secundum Deum congruere valeat in utroque qui cum presbyter esse debeat et custos perpetuus a dicto decano et capitulo instituatur praeficiendus ibidem et sub capitulo se intelligat ministrare ac omni anno decano et capitulo suae administrationis debere reddere rationem nec custodem se ita perpetuum esse credat quin ex causa pro suis excessibus et culpis exigentibus praesertim si dilapidator existat per decanum et capitulum valeat amoveri alio in ipsius loco utique viro idoneo subrogando Idem vero custos sub se omnibus diebus tres habeat presbyteros ministrantes duos videlicet in capella super pontem quorum hospitium ad dormiendum duntaxat non ad vescendum est ex opposito ordinatum et unum in hospitali ad deserviendum aegrotis ipse vero custos in capella Sancti Nicholai se noverit principaliter ministraturum Et quamvis ipsorum trium capellanorum officium perpetuum esse debeat ipsos tamen quos uno anno ad se advocaverit custos ex necessitate esse perpetuos non oportet nisi quamdiu ipsorum merita se reddant acceptos Verumtamen ne inter ipsos sit ritus dispar et conversatio segregata sub uno tecto omnes similiter comedant capellani scilicet in refectorio hospitalis Jaceant quidem duo similiter apud hospitalem duo quoque in ipsorum hospitio super pontem Uniformis autem sit eis modus incedendi ut clausa habeant desuper indumenta videlicet de russeto Missas vero per ipsos quatuor capellanos quolibet die in perpetuum sic disposuimus celebrandas unus quidem capellanorum ad capellam pontis deputatus singulis diebus in mane diluculo specialiter pro anima Roberti Sarum episcopi dicti hospitalis et capellae fundatoris et pro cunctis fidelibus missam cum Placebo Dirige et Commendatione hora debita dicendis devote celebrare teneatur Alius vero assignatus ibidem circa horam tertiam quolibet die dominico missam celebret prout ipsius diei requirit officium Secunda autem feria missa de Sancto Spiritu celebretur tertia quoque de Sancto Johanne servitium fiat quarta quidem pro benefactoribus dicti hospitalis et subsidia aliqua largientibus ad conservationem et refectionem pontis praedicti missarum fiat solemnitas quinta siquidem Salus populi decantetur sexta de cruce servitium missae fiat die sabbati de Virgine gloriosa servitium totum fiat nisi festivitas novem lectionum aliquod praedictorum impediat ut potius ex ipsa festivitate debeat celebrari Istarum siquidem missarum solemnitas cum cantu debet adimpleri cum capellani ipsi sibi ad invicem debeant subsidium in ministrando impartiri aliquo clerico ipsis nihilominus ministraturo Horas autem canonicas in dicta capella statutis horis similiter decantare tenentur prout usus et diei servitium postulat adimpleri et ad has observandum in suo ingressu inspectis sacrosanctis evangeliis se sacramento astringent Quodei in praedictis officiis inveniantur desides aut protervi per custodem protinus corrigantur alioquin licentientur omnino ne capellae cui deservire tenentur parare dispendium videantur Praeterea presbyter qui in ipso hospitali ministrare tenetur aegrotis singulis diebus post solis ortum cum diei claritas circa altare refulserit missam pro benefactoribus hospitalis fratribus et sororibus decantet et pro anima ipsius specialiter quem mori in hospitali contigerit ut die sepulturae suae pro ipso et pro fidelibus defunctis celebretur Intendat etiam diligenter circa infirmos in dicto hospitali jacentes et eis cum requisitus fuerit impendat circa penitentiam et confessiones juxta dispositionem custodis consilium salutare Ad exequias vero cujuslibet infirmi mortui et ad sepeliendum eos specialius sit astrictus quamvis caeteri capellani cum commode poterint exequiis debeant interesse prout custos ipsos ad hoc decreverit evocandos Ad suum autem officium adimplendum cum venerit juramento simili astringatur Custos itaque qui caeteris presbyteris et ministris tam in hospitali quam in capella deservientibus praeesse debebit et bene vivendi aliis praebere exemplum capellae Sancti Nicholai juxta hospitale se agnoscat debere principaliter deservire ac tenere usum et consuetudinem in eadem circa divina ministeria adimplenda quae in majori ecclesia observantur tam circa missarum solemnia quam horas canonicas decantandas eo excepto quod non teneatur de nocte dicere matutinas prae omnibus curam et sollicitudinem habiturus circa pauperes diligenter Ad haec quicquid ultra stipendia dictorum presbyterorum hospitali seu capellae pontis in facultatibus oblationibus seu quibuscunque bonis et perquisitis accrescat circa curam susceptorum et suscipiendorum pauperum impendatur Ita tamen quod custos praedictus sumptus et universas expensas agnoscat qui faciendi fuerint circa pontis reparationem ut sicut cura sibi commissa est utriusque ut quicquid quocunque jure seu debito ad utrumque pertinet vel debetur plenarie recepiat sic omnia ad utrumque pertinentia custodiat et expendat Ab ipso similiter juxta dispositionem domini decani et capituli in sua institutione juramentum praestetur quod in sua custodia fideliter ministrabit et specialiter si contingat ipsum a sua administratione per dictum decanum et capitulum amoveri quod nullam eisdem vel hospitali movebit inde quaestionem nec domus ex hoc dispendium procurabit Si vero in praesenti institutionis et fundationis instrumento aliquod verbum obscurum vel ambiguum videatur seu quocunque modo appareat minus clarum illud liceat dictis decano et capitulo prout eis melius expedire videbitur declarare et illud quod pro interpretatione fecerint ratum maneat in omnibus atque firmum In hujus rei testimonium et robur perpetuum praesens scriptum nostro et capituli nostri sigillis fecimus communiri His testibus domino Roberto decano Sarum magistro Radulfo de Hegham cancellario domino Henrico thesaurario dominis Nicholao subdecano Sarum Rogero succentore magistro Radulfo de Eboraco magistris Roberto de Carevile tunc officiali nostro Ricardo de Benham Rogero de la Grene domino Waltero de la Wyle Roberto Foliot Roberto de Wychhamtone canonicis Sarum et aliis Datum ii idus Octobris anno Domini mcc quadragesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter