utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640261

Charter Number: 00640261
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus praesens scriptum visuris vel audituris frater Adam [de Prestun] prior de Craneburne salutem in Domino Mandatum domini papae suscepimus in haec verba [] Hujus ergo auctoritate mandati partibus in nostra praesentia legitime constitutis facta fuit edicio dicto priori de Motesfonte et ejusdem loci conventui in hunc modum Dicit Herbertus rector ecclesiae de Bedewinde [quod] in manerio scilicet de Mertone idem prior et conventus decimas de eisdem carucatis terrae provenientes ecclesiae de Bedewinde solvere contradicunt praeter duas acras quas singulis annis integre percepit de frumento inbladatas unde petit ipsos ad solutionem dictarum decimarum compelli et easdem integre ecclesiae suae de Bedewinde adjudicari Hoc dicit salvo sibi jure addendi minuendi et mutandi Tandem nobis mediantibus lis inter praedictos dominos Herbertum rectorem ecclesiae de Bedewinde [et priorem et conventum de Motesfonte in hunc modum sopita est videlicet quod praedictus Herbertus omnem] actionem sibi et successoribus super praemissis decimis competentem in perpetuum remisit et dicti prior et conventus de Motesfonte singulis annis praedicto Herberto et successoribus suis qui pro tempore fuerint rectores ecclesiae de Bedewinde nomine omnium decimarum praedictarum duas acras inbladatas unam scilicet de ordeo et aliam de avena de terra sua in manerio de Mertone praedicto in perpetuum persolvent una cum duabus acris de frumento inbladatis quas ecclesia de Bedewinde ab antiquo percepit Ita tamen quod prior et conventus de Motesfonte prius eligant unam acram de frumento meliorem et postmodum dictus Herbertus et sui successores aliam eligant quam voluerint meliorem et iterum postquam prior et conventus elegerint aliam acram de frumento idem dictus Herbertus et successores sui aliam sibi eligant meliorem Similiter postquam prior et conventus unam acram de ordeo et aliam de avena elegerint liceat dicto Herberto et successoribus suis unam acram de ordeo et aliam de avena eligere Praetera si praefati prior et conventus aliquod de villenagio in dominicum converterint saepefatus Herbertus et sui successores plenarie omnes decimas in [eo] participent Reservavimus autem nobis et successoribus nostris qui pro tempore fuerint de consensu partium expresso jurisdictionem ad compellandum partes ad observationem compositionis praescriptae si forte quis contra eam venire praesumpserit Et ut haec compositio in perpetuum valitura suum robur obtineat huic scripto in modum cyrographi confecto sigillum nostrum una cum sigillis praedictorum prioris et conventus de Motesfonte et sigillo saepedicti Herberti rectoris ecclesiae de Bedewinde apposuimus Actum apud Sarum anno Domini mccxlvi die Sabbati proxima post festum Sancti Thomas apostoli Valete
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter