utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640263

Charter Number: 00640263
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1248
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Universis sanctae matris ecclesiae filiis praesens scriptum visuris vel audituris Willelmus [de Eboraco] Dei gratia Sarum ecclesiae minister salutem in Domino Jesu Christo Etsi nos omnibus esse debitores fatemur ipsis tamen specialius constringimur quibus deesse nos sollicitudo non sustinet pastoralis Sane monasterium Sanctae Edithae Wiltoniense in parte diruptum perpendimus ex nimia vetustate caetera quoque ipsius monasterii aedificia intelligamus esse ruinosa et licet ad reparationem ipsorum facultates plurimae requirantur nullos tamen vel tenues redditus ibidem invenimus per quos possit dicta fabrica reparari Propter quod corde reddimur solliciti ut tam intolerabili defectui adhibeatur remedium opportunum ut sanctimonialibus Deo famulantibus ibidem quarum fragilitati paterno compatimur affectu omnis vagandi color aut necessitas auferatur Vacante itaque ecclesia S Petri de Bulebrigge per institutionem domini R de Strode in ecclesia de Niwetone abbatissa et conventus Wiltoniensis cum pleno capituli sui consensu super dicta ecclesia nostrae ordinationi se spontanee submiserunt ut nobis secundam voluntatis nostras arbitrium liceret disponere de eadem Facta quoque resignatione cujuslibet ordinationis habitae ratione temporis praecedentis nos de assensu dilectorum filiorum domini r[oberti] decani et capituli Sarum ordinavimus in hunc modum videlicet quod duae partes decimarum bladi feni pisarum et fabarum in campis crescentium quae ad dictam ecclesiam pertinent ad reparationem et sustentationem dicti monasterii claustri et refectorii perpetuis debeant pertinere temporibus Tertia quoque pars dictarum decimarum cum caeteris dictae ecclesiae proventibus universis quocunque nomine censeantur sive in decimis sive in redditibus sive oblationibus sive in caeteris quibuscunque rebus consistant cum capitali messuagio et suis pertinentiis ad vicarium pertinebit in dicta ecclesia per nos et successores nostros perpetuis temporibus ordinandum Qui quidem vicarius onera archidiaconalia synodalia et caetera ordinaria omnia sustinebit sique autem extraordinaria advenerint dicta abbatissa et conventus pro rata medietatis agnoscet Ad haec annuam cerae praestationem et equi consuetudinem quae ecclesiae solebant incumbere memoratae providimus relaxandas Ut haec autem nostra ordinatio perpetuam habeat firmitatem huic scripto duplicato sigillum nostrum sigillum pariter capituli Sarum una cum sigillo abbatissae et conventus Wiltoniensis sunt appensa ut videlicet praesentis ordinationis pars una penes ecclesiam Sarum alia quidem penes monasterium de Wiltone resideat et moretur His testibus dominis r[oberto de Hertford] decano Sarum Roberto [de Careville] thesaurario Gerardo [de Bingham] de Dorsete ae[gidio de Wocumb] de Barksire n[icholao de Capella] de Sarum n[icholao de Selby] de Wiltesire archidiaconis n[icholao de Laking] subdecano w[altero de la Wile] succentore h[erberto] de Bedewind [laurentio de Bradford] abbate de Schireburne Radulfo de Eboraco Thoma de la Wyle r[ogero] de la Grene Roberto de Beuveyr R Foliot N Tessun Thoma de Ford R de Lamport Johanne de Strode Datum in capitulo Sarum die sanctarum Perpetuae et Felicitatis anno Domini mccxlvii pontificatus nostri anno primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter