utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640288

Charter Number: 00640288
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Universis sanctae matris ecclesiae filiis praesentes literas inspecturis vel audituris Walterus [de la Wyle] miseratione divina Sarum ecclesiae minister humilis salutem in Domino Sagax sibi tutum diligenter receptaculum requirit sed quia non invenit in terris nostrae fragilitatis conditio manentem ad quam aspiramus civitatem diligenter ad alta securi recurrimus ut quod veraciter appetimus feliciter assequamur Volentes igitur dum in carnis carcere carnaliter agitamur culpae poenam quam meruimus saltem in aliquo pietatis officio praevenire quatinus perpetuae laetitiae civitatem valeamus promereri de consensu venerabilium virorum dominorum Roberti [de Wykehampton] decani et capituli nostri Sarum et religiosorum virorum prioris et fratrum hospitalis S Nicholai Sarum et discreti viri domini Johannis de Middletone succentoris ecclesiae nostrae supradictae et rectoris ecclesiae beati Thomae Sarum ad augmentum divini cultus in honore beati Eadmundi confessoris et pontificis quondam ecclesiae nostrae supradictae thesaurarii ecclesiam humilem in civitate nostra Sarum construximus et parochialem cum cura collegiatam tum etiam praeposituram effecimus dominum Nicholaum de Sancto Quintino praepositum praeficientes et praeposituram ipsam cum omnibus suis pertinentiis commendantes eidem et parochiam suam perpetuis temporibus duraturam subscriptis finibus limitamus parochias ecclesiarum S Martini et S Thomae distinctis finibus segregantes Consistat igitur ecclesiae praedictae S Eadmundi parochia domus Johannis Schoch cum suis pertinentiis et domus omnium degentium in eodem vico a praedicta domo versus castrum ex utraque parte vici infra barras et extra et omnium degentium in eodem vico ex parte orientali usque ad angulum domus quae fuit Johannis de Kalne una cum eadem domo et suis pertinentiis in eodem vico et ab illa domo quae se linealiter extendit versus orientem usque ad domum Hugonis Nugge et una cum illa domo usque ad domum Gilberti Chynne cum eadem domo et ab ea linealiter usque ad domum Willelmi de Portone cum eadem domo et abinde linealiter ascendendo usque ad domum Johannis Dealbatoris juxta barras cum eadem domo area mercati ab angulo supradictae domus quae fuit Johannis de Kalne usque ad angulum praedictae domus Willelmi de Portone linealiter versus aquilonem et orientem et quicquid infra dictos limites centinetur Parochia vero S Martini domus Walteri Dase et abinde linealiter ascendendo ex eadem parte vici versus orientem usque ad barram et a praedicta domo dicti Walteri ex eadem parte vici versus austrum linealiter usque ad domum Simonis Cissoris cum eadem domo et domus Walteri Cumin sita ex opposito Henrici Baudre et a dicta domo dicti Walteri ex eadem parte vici versus occidentem usque ad domum Ricardi Blakemore cum eadem domo et a praedicta domo usque ad fontem S Nicholai cum omnibus juribus et pertinentiis parochialibus omnium tenentium qui prius fuerant parochiani hospitalis S Nicholai in eodem vico et domus omnium extra barram orientalem civitatis cum Muleford et Wynterburneforde et quicquid infra praedictos limites versus austrum et orientem continetur et omnes proventus ipsius parochiae quos prior et fratres hospitalis S Nicholai et rector S Thomae hactenus in eadem percipere consueverant ad perpetuos usus praedicti praepositi et presbyterorum sibi associandorum applicamus Parochia vero S Thomae quicquid praeter praedictas limitationes extra clausum canonicorum in praedicta civitate nostra continetur una cum ecclesia de Stratford et suis pertinentiis Tresdecim vero presbyteros associamus praeposito supradicto quam diu se bene gesserint per ipsum exhibendos honeste qui quam cito beneficium aliud cum effectu fuerint executi vel forsan ad illicita declinaverint et per ipsum praepositum tertio correpti manum contempserint correctricem per nos vel nostros successores ex tunc expellantur judiciali strepitu nullum omnino locum obtenturo caeterique boni testimonii subrogentur Praeposito vero vel alio presbytero cedente decedente vel indignum se reddente per nos nostrosque successores sede plena sede vero vacante per decanum et capitulum nostrum Sarum loco cedentis decedentis vel indigni subrogetur idoneus Utantur autem tam praepositus quam presbyteri in ipsa ecclesia superpelliciis in capis nigris extra vero vestibus humilibus et unius coloris utpote de blueto russeto cameleto nigra burnetta et consimili Omnes vero simul in eodem comedant et bibant refectorio simulque dormiant in communi dormitorio nisi cum per infirmitatem aliquando vel alias legitime quis forsan fuerit excusatus proviso quod sic excusatus in locis honestis et non suspectis honeste pertractetur Intersint autem processionaliter solemnioribus processionibus in ecclesia nostra majori quotiens serenum temporis hoc permittat nisi legitime fuerint alias praepediti Et in omnibus divinis officiis ipsius ecclesiae nostrae usum et ordinale sequuntur in his quae praesentibus non fuerint immutata Singulis diebus feriatis dicant matutinas in aurora consequenter audiant missam matutinalem et postea statim adeant scholas theologiae lectionibus operam diligentem daturi simulque redeant et reversi dicant horas de beata Virgine coram altari ejusdem Virginis Consequenter et missam cum solemnitate dicant qua finita presbyter unus pro benefactoribus secundus pro anima nostra et alii pro defunctis quotidie celebrent et ex tunc horas de die simul dicant in choro et missam audiant juxta consuetudinem ecclesiae nostrae supradictae Diebus vero solemnibus et festivis in matutinis dicendis observent consuetudinem caeterarum ecclesiarum parochialium praedictae civitatis Jurabunt autem tam praepositus quam presbyteri quam primum ad ecclesiam ipsam fuerint admissi quod observantias praesentibus insertas pro suis viribus prosequantur et in omnibus missis quas dicturi sint pro benefactoribus collectam specialem et cum nos carnis debitum exsolverimus collectam quae sic incipit Deus qui inter apostolicos sacerdotes nomen nostrum exprimentes in eadem pro anima nostra edicent Solus vero praepositus negotiis intendat exterioribus et omnia victui simul et vestitui necessaria prout honestius poterit presbyteris uniformiter subministret Et ut hoc facilius et felicius fieri possit annuas viginti marcas de proventibus ecclesiae de Wynterborne Albi Monasterii nostri patronatus vacantis per resignationem dilecti filii Stephani de Wyla nuper rectoris ejusdem praedictorum decani et capituli nostri concurrente consensu ad perpetuos usus et sustentationem praedictorum ecclesiae S Eadmundi praepositi et presbyterorum assignamus per manum domini Stephani de Esgarestone perpetui vicarii ipsius ecclesiae de Wynterborne et successorum suorum perpetuis temporibus annis singulis quatuor anni terminis secundum loci consuetudinem principalibus pro aequalibus portionibus persolvendas Sustinebit nihilominus ipse vicarius et sui successores omnia onera ordinaria debita et consueta ipsi ecclesiae de Wynterborne incumbentia et annuam viginti solidorum pensionem religiosis viris abbati et conventui de Middletone de proventibus ipsius ecclesiae de Wynterborne debitam perpetuis temporibus sibi suis terminis sine difficultate persolvant Et ad haec fideliter facienda juramentum praestabunt corporale quotiens et quam cito vicarii fuerint in eadem instituti et quotiens in aliqua praedictarum solutione defecerint archidiacono Dorsetiae vel ejus vices gerenti marcam unam pro poena contumaciae numerabunt et persolvent principales viginti marcas et viginti solidos nihilominus sine mora majori soluturi Et ad omnium praedictorum confirmationem testimonium et memoriam nostrum et praedictorum decani et capituli prioris et fratrum rectoris ecclesiae S Thomae et vicarii de Wynterborne sigilla praesentibus literis sunt appensa Datum Sarum tertiodecimo kalendas Martii anno gratiae mcclx octavo pontificatus nostri anno sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter