Charter Document - 00640298
Charter Number: 00640298
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Petition
Date: 1284
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Petition
Date: 1284
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Magnifico principi et domino excellenti domino suo Edwardo Dei gratia illustri regi Angliae domino Hyberniae et duci Aquitaniae w[alterus Scammel] decanus et capitulum Sarum cum continua et devota orationum instantia prosperos et felices semper ad vota successus Hanc de perpetua et constanti justitia vestra quae singulis quod suum est sine personarum acceptione tribuere satagit studiose spem firmam concepimus hanc de benignitatis vestrae mansuetudine et regiae majestatis clementia quae zelo fidei et caritatis accensa ecclesiae jura tueri et conservare conatur fiduciam habemus indubitatam quod in iis in quibus ecclesiam nostram Sarum ad praesens disponente Domino pastoris solatio destitutam et sub vestra custodia protectione et defensione specialiter constitutam sentimus praegravatam vestrae piae dominationis auxilium implorare et gravamina quae ingeruntur eidem vobis suggerendo pro remedio supplicare debeamus confidenter Sane clementissime domine magister H de Wray escaetor vester ad ecclesiam ipsam nuper accedens venditionem de nemoribus ejusdem fieri praecepit ut dicitur videlicet in manerio de Sunnyngges quadraginta libratas in manerio de Remmesbure decem libratas apud Sarum decem libratas apud Schyreborne viginti libratas apud Poterne quindecim libratas quod absque vasto et gravi ac perpetuo ipsius ecclesiae dispendio propter paupertatem nemorum quae habet ecclesia ad usus necessarios episcoporum qui pro tempore erunt vix sufficientia fieri non posset quoquo modo Nec memoriae hominum occurrit quod in praeteritis vacationum temporibus vel etiam per episcopum viventem quamquam nemora quae de die in diem non modice diminuuntur in praeterito magis abundare consueverint venditio aliqua facta fuerit usque modo Immo pro certo si episcopos necessitate urgente aedificare contingeret meremium et etiam ligna ad comburendam propter propriorum nemorum penuriam plerumque emere consueverunt solo manerio de Sunnyngges excepto in quo etiam nunquam venditio facta fuit sede vacante vel non vacante nec tanta pecunia sine vasto perpetuo quoquo modo levari posset Hinc est quod piae vestrae serenitatis clementiae ingemiscendo et perpetuum ecclesiae nostrae dispendium quod paratur in praesenti lacrimosis suspiriis deplorando humiliter supplicamus devota prece quatinus placeat vobis praedicto escaetori vestro seu aliis ad custodiam episcopatus deputatis vestris dare litteris in mandatis quod a venditione hujusmodi desistant de rationabilibus exitibus ejusdem episcopatus absque vasto et destructione hominum vel rerum fideliter respondendo Magnificetur et crescat excellentiae vestrae sublimitas semper in Domino