utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00640299

Charter Number: 00640299
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Petition
Date: 1284
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Reverendo in Christo patri et domino r[oberto Burnell] Dei gratia Bathoniensi et Wellensi episcopo devoti sui w[alterus] decanus et capitulum Sarum salutem et cum omni honore reverentiam tam debitam quam devotam Quotiens nos vel ecclesia nostra quicquam adversum patimur in quo regalis curiae nobis est adjutorium requirendum aliud praeter vos refugium non habentes tanto confidentius ad vos recurrimus quanto paternitatis vestrae mansuetudinem ad omnia quae ecclesiam ipsam contingunt promptam semper invenimus et gratiosam Sane pater reverende magister Henricus de Wray escaetor domini nostri illustris regis Angliae ad ecclesiam ipsam nuper accedens venditionem de nemoribus ejusdem fieri praecepit ut dicitur videlicet in manerio de Sunningg quadraginta libratas in manerio de Remmesbure decem libratas apud Sarum decem libratas apud Schyreborne viginti libratas apud Poterne quindecim libratas vivaria etiam et piscarias de Schyreborne piscari et pisces vendi praecepit quod absque vasto et gravi ac perpetuo ipsius ecclesiae dispendio fieri non posset quoquo modo Nec memoriae hominum occurrit quod in praeteritis vacationum temporibus vel etiam per episcopum viventem quamquam nemora quae de die in diem non modice diminuuntur in praeterito magis abundare consueverint venditio aliqua facta fuerit usque modo Immo pro certo si episcopos necessitate urgente aedificare contingeret meremium et etiam ligna ad comburenda propter propriorum nemorum penuriam plerumque emere consueverunt solo manerio de Sunningges excepto in quo etiam nunquam venditio facta fuit nec tanta pecunia sine vasto perpetuo quoquo modo levari posset Hinc est quod vestrae paternitatis clementiae ingemiscendo et perpetuum ecclesiae nostrae dispendium quod paratur in praesenti lacrimosis suspiriis deplorando humiliter supplicamus devota prece quatinus placeat vobis erga dominum nostrum regem instare et utinam impetrare quod venditionem hujusmodi praedicto magistro H et aliis ad custodiam episcopatus deputatis interdicat mandando eisdem quod rationabilibus exitibus episcopatus absque vasto et destructione hominum vel rerum contenti manus ad vetita non extendant Non habentes vero unde paternitati vestrae pro meritis respondeamus ex condigno patronam nostram gloriosam Virginem cujus negotium agitur in hac parte exoramus devota mente ut ipsa quae pro se laborantibus deesse non consuevit gratiam et gloriam erga Deum et homines vobis multiplicare et insufficientiam nostram pie supplere dignetur
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter