utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00641120

Charter
Charter Number: 00641120
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date Type: Internal, Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Ricardus divina miseratione Sarum ecclesiae minister humilis aeternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos unanimi assensu et voluntate capituli nostri tradidisse Ricardo de Hortone ad feudumfirmam manerium nostrum de Hiweia cum omnibus pertinentiis libertatibus et liberis consuetudinibus ad dictum manerium pertinentibus tenendum sibi et haeredibus suis de nobis et successoribus nostris libere integre et quiete ab omni servitio et exactione ad nos vel successores nostros vel ecclesiam Sarum pertinente salvo servitio regali aut alio servitio forinseco si quid forte acciderit salvo etiam nobis et successoribus nostris jure advocationis capellae ejusdem villae reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris decem libras legalium sterlingorum ad quatuor terminos anni scilicet ad Pascha quinquaginta solidos ad Nativitatem S[ancti] Johannis Baptistae quinquaginta solidos ad festum S[ancti] Michaelis quinquaginta solidos et ad Natale Domini quinquaginta solidos Et ut nostra traditio perpetuae firmitatis robur obtineat praesens scriptum sigilli nostri munimine roboravimus in testimonium Datum apud Sarum pridie calendas Maii per manum Johannis capellani pontificatus nostri anno tertio His testibus Reginaldo de Calne Henrico de Eddintone Ricardo Pacenont Philippo de Coces Waltero filio Lucae Azone de Bertone Michaele de Kani[n]ge Willelmo de Wanci Rogero de Bortone Petro filio Jacobi de Poterna Waltero de Wortone et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter