utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00641134

Charter Number: 00641134
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1221 - 1228
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos preesens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sarum ecclesiae minister humilis salutem in Domino Attendentes quod ea quae assignavimus ad missam beatae Virginis apud Sarum singulis diebus celebrandam minus sufficiant videlicet decem marcae annuatim de ecclesia de Bremele percipiendas donec proximo tota vacaverit et una hyda terrae cum pertinentiis in Stratford quae quondam pertinebat ad illam praebendam de Graham cujus prsebendae fuit canonicus Willelmus de Yugodeby tempore subscriptae assignationis nostrae de assensu et voluntate Willelmi decani et capituli Sarum assignavimus ad praedictum officium beatae Virginis competentius et plenius faciendum decem libras sterlingorum de molendino nostro quod in civitate Sairum construi fecimus quae quidem decem libras de eodem molendino singulis [annis] ad quatuor anni terminos videlicet ad Natale Domini quinquaginta solidos ad Pascha quinquaginta solidos ad Natale S Johannis Baptistae quinquaginta solidos ad festurn S Michaelis quinquaginta solidos nos et successores nostri per manum ballivi nostri de Sarum solvemus succentori Sarum qui pro tempore fuerit in usus praedicti officii beatae Marias convertendos quousque dictam ecclesiam de Bremel quam ad hoc imperpetuum contulimus et assignavimus propter decessum vel resignationem magistri Ricardi rectoris ejusdem ecclesiae totam proximo vacare contigerit vel quousque nos vel successores nostri ad praenominatum officium faciendum assignavimus alibi decem libras certi redditus et in certo loco solvendas annuatim dictis terminis succentori Sarum modo praedicto Quum autem praefata ecclesia de Bremel proximo vacans fuerit retinebimus nos et successores nostri ad opus nostrum tam praedictas decem libras de molendino nostro sicut praeidictum est solvendas quam alias decem libras si quas alibi ut dictum est assignavimus Et ut haec nostra concessio per praefatum tempus firma sit et stabilis praesens scriptum sigillo nostro duximus communiendum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter