utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00641225

Charter Number: 00641225
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1232
Date Type: Internal, Calendar, Papal

map View Map
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Belli Loci Regis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat Sicut igitur litere carissimi nostri in Christo filii Henrici illustris regis Anglie nobis exhibite continebant clare memorie Johannes rex Anglia pater ejus prudenter attendens quod nil suis usibus homo potest utilius applicare quam quod in beneplacitis erogat Redemptoris et sciens quod multum valet assidua oratio justorum et quod oculi Domini super justos et aures ejus ad preces eorum ac per hoc sperans juvari vestris assiduis orationum suffragiis apud Deum pro sua et parentum suorum animarum salute monasterium vestrum adeo magnifice inchoavit quod reliquum hujus operis iiij mille marcarum et amplius summam exposcit quare idem rex prosequens pium propositum patris sui nobis humiliter supplicavit ut cum ad consummationem ipsius dicti monasterii non sufficiant facultates de Suttone et de Inglisham ecclesias et capellam de Cokeswell cum pertinentiis earundem Saram et Lincoln dioeceseos quarum redditus excepta portione vicarii xxiij libras summam vix excedunt in quibus jus patronatus habetis retinendas in proprios usus vobis et eidem monasterio concedere dignaremur Nos igitur ipsius regis precibus benignum impartientes assensum vobis et successoribus vestris auctoritate presentium indulgemus ut prefatas ecclesias cum capella et ipsorum pertinentiis cedentibus vel decedentibus rectoribus earundem in usus proprios retinere valeatis proviso quod ipsis ecclesiis per idoneos vicarios serviatur ne debito divinorum obsequio fraudentur ac reservata eis de ipsorum proventibus congrua portione ad debita procurationum episcoporum et archidiaconorum omnia onera subeunda in aliis dioecesani episcopi jure salva Nulli ergo omnino hominum hanc nostro concessionis pagi nam infringere vel ei ausu temerario liceat contraire Si quis autem hoc attemptari presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Dat Anagnie nono kal Octob pontificatus nostri anno sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter