Charter Document - 00641227
Charter Number: 00641227
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1240
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
View Map
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1240
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
View Map
Charter:
Robertus Dei gratia Sarum episcopus dilecto filio magistro A de Esseby cancellario Sarum salutem gratiam et benedictionem Non indignum judicamus si petentium desideria compleantur cum per hoc utilitati eorum consulitur et justitia non laeditur aliorum Sane sicut ex vestrae petitionis serie intelleximus fructus cancellariae vestrae cui praeter onera ordinaria ex ipso nomine dignitatis pleraque extraordinaria incumbunt adeo sunt tenues et exiles quod prae gravi onerum pressura in suscepto officio deficere vel assumptum rejicere vos oportet propter quod nobis humiliter supplicastis ut praebendam de Brikeleswrth quam obtinetis in ecclesia Sarum cancellariae praedictae curaremus unire et unitam taliter vobis et per vos successoribus vestris unius beneficii nomine concedere perpetuo possidendam Nos igitur precibus vestris inclinati statuendo concedimus et concedendo statuimus quod vos praebendam praedictam de Brikeleswrth cum pertinentiis suis quam pontificali auctoritate capituli nostri accedente consensu cancellariae ecclesiae nostrae Sarum duximus uniendam vestris temporibus et qui pro tempore fuerint cancellarii ecclesiae praedictae tanquam dignitati suae annexam possideatis in posterum inconcusse Ita tamen quod vos et successores vestri qui ad dignitatem praedictam fuerint assumpti theologiam in civitate Sarum legi solemniter faciatis per doctores idoneos et solemnes vestris et successorum vestrorum sumptibus exhibendos nisi forsitan aliquis qui pro tempore fuerit cancellarius velit et valeat onus personaliter exequi supradictum Quod ut perpetuae firmitatis robur obtineat in juramento quod post installationem personarum et canonicorum Sarum de observatione consuetudinum ipsius ecclesiae exigi consuevit articulum istum post installationem cancellarii qui pro tempore fuerit specialiter exprimi praecipimus ac super eodem una cum aliis consuetudinibus ecclesiae approbatis fideliter observando juramentum ab ipso corporaliter exhiberi In cujus rei testimonium praesentes literas quas propter hoc fieri fecimus sigillo nostro duximus muniendas Dat apud Remmesbure per manum Walteri de la Wyle capellani nostri non Novembr anno gratiae mcc quadragesimo