utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00644134

Charter Number: 00644134
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1221 - 1228
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sarum ecclesia minister humilis salutem aeternam in Domino Noverit universitas vestra quod cum de voluntate et assensu Willelmi decani et capituli Sarum necnon et de assensu Willelmi de Lindone tunc canonici unius praebendae de Graham insuper de voluntate et assensu Willelmi de Yugodeby successoris ejusdem retinuissemus ad opus nostrum et successorum nostrorum unam hydam terrae in Stratford cum hominibus et omnibus pertinentiis libertatibus et liberis consuetudinibus suis quae antiquis temporibus pertinebat ad dictam praebendam dictorum canonicorum de Graham considerantes quod ea quae ad missam beatae Mariae apud Sarum celebrandam assignata sunt minus sufficiant de consensu memorati decani et capituli Sarum dictam hydam terras cum pertinentiis contulimus et assignatimus imperpetuum ad praedictum officium faciendum cujus hydae terrae procurationem habebit Succentor Sarum quicunque pro tempore fuerit salva una marca argenti annua de eadem hyda per manum dicti Succentoris solvenda Johannae Malemeyns inclusae de Bretford quoad vixerit ad sui sustentationem ita tamen quod post decessum ejusdem inclusae redeat marca ad dictum officium faciendum et ulterius alicui alii non solvatur Et ut haec nostra collatio et assignatio perpetuae firmitatis robur obtineat praesens scriptum sigilli nostri munimine roboravimus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter