Charter Document - 00649111
Charter Number: 00649111
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1086
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
View Map
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1086
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
View Map
Charter:
Willelmus Roberti Marcionis filius dedit S Petro Pratellis in eleemosinam v hydas terrae in villa quae dicitur Eston cum ecclesia et sepultura totius villae Acceperat enim villam quae dicitur Sanctus Clerus ab abbatia S Petri et dederat fratri suo Ranulfo comiti Morton Arnulfus quoque de Hedinge dedit S Petro Pratellis ecclesiam de Neubire et decimam totius redditus vel exitus villae tempore Willelmi regis filii regis Willelmi Robertus comes de Mellent dedit S Petro Pratellis ecclesiam et decimam de Cherlintone et quoddam manerium nomine Tost cum suis appendiciis Item sub rege Henrico idem comes dedit aliud manerium nomine Postebiri liberum per omnia sicut de alio dictum annuente et confirmante Henrico rege Angliae Ostenderunt etiam nobis abbas et monachi aliam cartam super praedictis donationibus dicti comitis Roberti de manerio de Posterbiri cum suis appendiciis quam de decima de Cherlintone et ecclesia ipsius villae cum terra pertinente ad eandem ecclesiam a praedicto rege Henrico confirmatam et pluribus nobilium virorum signis inferius annotatam Ostenderunt insuper nobis privilegium sanctae recordationis papae Alexandri in quo idem papa inter multas eleemosinas has ecclesias praedicto monasterio Pratellis confirmat scilicet S Michaelis de Eston et S Nicholai de Neubire S Mariae de Postebiri S Michaelis de Cherlintone cum terris et decimis ad ipsas pertinentibus