Charter Document - 00650010
Charter Number: 00650010
Cartulary Title: Rufford Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1240
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: Rufford Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1240
Date Type: Internal, Feast, Regnal

Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Notyngh[] a die Purificationis beate Marie in tres septimanas anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo quarto coram Roberto de Lexinton[] Radulfo de Sulleg[] Willelmo de Culewrth[] Andrea Luterel Roberto de Haya et Warino Engayne Justiciis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Galfridum abbatem de Rufford[] querentem per fratrem Willelmum de Shippele monachum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Aviciam que fuit uxor Henrici Eyuulfi impedentem de tribus toftis una shoppa et una acra terre et dimidia cum pertinentiis in Notyngha[] unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicta Avicia recognovit predicta tofta shoppam et terram cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue de Rufford[] Et pro hac recognitione fine et concordia idem abbas concessit predicte Avicie predicta tofta shoppam et terram cum pertinentiis habend et tenend eidem Avicie tota vita sua de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta reddendo inde per annum quatuor solidos ad duos terminos scilicet medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum sancti Martini pro omni servicio Et post decessum ipsius Avicie predicta tofta shoppa et terra cum pertinentiis revertentur ad predictum abbatem et successores suos quiete imperpetuum